174
III. VITA S. ANSCHARir
scopus Lincppensis. Id otiatu probare videtur Lapis sepulcralis, in templo Cathedrali
Lincopensi hodie superstes, delineatus a Liljegren et Brunio (Nordiska Fornlemn. P.
52. N:o XV.) qui in laudes illius ita excurrit:
”Hic Osgotorum Presul Nicolaus humatus:
Mens pia, vas morum, celesti dogmate gratus:
Annam, Birgittam solennitcr historiavit,
Ansgarii vitam solenni stylo decoravit
Nisi quis lieic objicere velit — quod etiam observavit Nob. v. Ce'se , de Sanctis Sveo-
Goth. Mscr. — Legendam Anschariaham , immo Officium totum cum Hymnis &c., ut
sæpius alias , istis indigitarU Utriusque fortasse tam Versionis quam Legendte auctor
fuit. De eodem enim testatur Legenda ipsius S., Nicolai, infra a nobis edenda, quod
scii. ”Historias Sanctorum Ansgarii, Annæ, intemeratæ virginis Mariæ, et Birgittæ
ornatissime composuit.” Desurnta est praesens Versio ex spisso Volumine inanuscripto
Bibliothecae Regiae Slockholmiens. in Quarto A. 4g. partim chartaceo , partim mem
braneo , quod ex Templo cathedrali Aboensi, quo olim a monasterio sacrarum Vir
ginum Nådeudalensi, seu Gratiæ Vallis Finlandiæ, delatus fuit, Elias Brennertu an.
167z produxit et R. Collegio Antiquitatum tradidit, ut in Thesauro Nummer. SveoG.
Ed. 2. p. 8, ipse non sine voluptate enarrat. Codice hocce vetusto historiae San
ctorum idiomate Svecano adornatæ continentur, quarum Vita S. Anscharii in fronte com
paret. Translator S vécus passim non pauca, immo integra Capita, cum tota Praela
tione Remberli, omisit. Lacunas istas observavit Nob. Ôrnhielm , qui, ne in sua edi
tione quid desideraretur, omissa de suo restituit, et ab antiquo textu distingui cura
vit. Nonnullas tamen textus Latini lacunas Svecus metaphrastes replevit. Alicubi
etiam, quamquam rarius, a mente auctoris,, recessit, codicis utique, quo USUS est,
vilio, ut monet Nob. v. Celse 1. c.
Ante editum Rembertum codices ejus, in Bibliothecis monasteriorum occulti, eru
ditis ignorabantur, Baronio praesertim (Annal. T. X. p, 15o) et Vastovio (Vit. A quii,
ed. Benzel. p. 8) qui eos temporis injuria interiisse conqueruntur. Gesta Ans
garii citat quidem Ericus Olai (vid. supra p. 4a) sed eisdem forsan Legendam in Bre
viariis nostris obviam indigitat; ipsum enim Rembe'rtum, neque ejus translatorem Sve-
cum ab eo non consultos fuisse, confusa illius narratio evincit. Ilaud levis esset ja
ctura, nec aliter vix resarcienda, si deperditum fuisset præsens Remberti opus. Multa
eniin ille particularia — ut egregie monet Cei. Langebek — de rebus Septentrionis
nostri, seeuîo IX. gesta, prodit, quæ alibi frustra quæruniur, et quæ absque eo hodie
nesciremus.
Flisce, ut oportet, rite aestimatis, levius ferenda est jactura Diarii ipsius B. Ans-
charii, scii. ”Manuale, in quo sancti ejus labores in septentrione juxta annos et dies
studiose notati sunt breviter,” ut nos edocent Annales Corbeienses ad an. 121 5 (ap.
Leibnitzinm , Script. Rer. Brunsvie. T. II, p. 5io). Illustrem enim loci hujus unici aucto
ritatem, ex judicio Nob. v. Celse 1. c., quodammodo suspectam reddit chronologie!
luminis, quo ejus ælatis scriptores fere destituuntur, ostentatio. FIoc igitur Manuale,
quod tamdiu eruditis salivam movit, ut nostra saltem fert opinio, non nisi Breviarium
vel Missqle quoddam fuit, Calendario praevio munitum, in quo, ut mos erat, annotata
seu excerpta de S. Anschario, illiusque iu septentrione sanctis laboribus, forsan addide
rit monachus quidam Corbeiensis , cui Codex Remberti ad manus fuerat. Verum enim
vero, quid de hocce thesauro multum et frustra quæsito amplius sperandum, nos doce
bit Cei. Estrup , in Academia Sorana Histor. Professor, qui novissime Bibliothecas, immo
tabularia Italiæ aditu difficiliora, hoc potissimum consilio, perlustravit. Cfr. Ejusd.
Symbolas Criticas ad illustr. Flistor. Eccles. Septentr. Hafn. 1820, p. 5.
Sed hsec hactenus. Novam jam ac ordine nonam Vitæ S. Anscharii editionem si
stimus, tot virorum illustrium curis castigatam. Textui Latino a latere adnexa est Ver
sio Svecica vetusta, cujus novam recensionem, ad fidem Codicis, qui superest unici,
instituimus ea adeuratione, quam egregium hocce sermonis Svecani monimentura
ultro requirit.