Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIOI OLAI 
3 
expurgatus et aci fidem Codicum accuratissime emendatus. Sunt autem Codices, quos 
consuluimus, sequentes: 
I, Upsaliefisis. Chartaceus in Fol. Bibliothecae R, Acad. Upsal. dono datus ab Iliusti“^ 
Fr. Ad, Bassewitz , ad aulam Reg. Svec. Legato Hannoverano an. 1720. Coaevus est 
et optimae notae. Quamvis charactere scriptus est abbreviaturis frequentissimis per 
difficili, tamen ut ceteris antiquior ita non uno loco est correctior. 
II, Regim I. Chartae, in Fol. Bibliothecae Reg. Stockholmiensis D. 9' nitida manu exa 
ratus. In fronte librarius adposuit charactere rubro elegante: '’Incipit chronica re 
gni gothorum scripta anno domini MDJA 1 II Nomina pristinorum possessorum , Petii 
Brahe Corn, et R. Sv. Drotzeti, et paullo infra Arnoldi Job. Messenii an. i64a in pri 
ma pagina occurrunt. 
III. Regius IL Chartae, in Quarto ejusd. Bibliothecae D. 10. Recentior, ad calcem ha 
bet: Finitus scribendo a:o 1556, p Septembris.’' 
IV. Bielkeanus I. Chartae, in Octavo majori, olim Bibliothecae Bielkeanæ Salilestadensis, 
nunc Braheanæ Sko.klosterensis. Codex nitidus anno i5i7 scriptus. Ohm fuit ex 
libris Vincentii Petri , Pastoris Arbogensis denati 102 5. Ex hoc Codice, ut et pro 
xime sequente, nec non Upsaliensi N:o I. additamenta et variantes lectiones non 
nullas notabiliores obiter collegit Nob. M. von Celse an. 17*6, quas illius cx 
Mscr., in Bibliotheca Acad. Upsal., edidit Rev. Fant, in Monumentor. Vet. Hist. 
Sveogoth. Prolegomenis. P. V. Ups. i8i5. 
V. Bielkeanus II. Chartae, in Fol. ejusd. Bibliothecae. Propria exaratus manu Thuronir 
Bielke , L. B. et R. Sv. Senatoris, cujus arma gentilitia, cum anno lbgö, involucro 
codicis adfixa sunt. 
Chronica Regni Gothorum per venerabilem Doctorem Eric um 
Olavi, quondam Ecclesiae Upsaliensis Decanum edita a). 
Corpus Christi mysticum, quod est ecclesia, cujus ipse caput est princi 
pale, Papa vero politicum et civile, duo latera continet, dextrum videli 
cet et sinistrum, hoc est, duplicem populum, Clericalem scilicet et Lai- 
calera. Ideoque in Ecclesiastica Hierarchia dupplicerh instituit principa 
tum, qui hominem ex anima creavit et corpore, ponens in ecclesiæ fir 
mamento duo luminaria magna, utrumque magnum, sed alterum majus, 
, quæ sunt Pontificalis auctoritas et Regalis potestas. Nam ea, quæ præest 
diei, i. e. Spiritualibus, major est, quæ vero carnalibus, minor: ut quanta 
est inter solem et lunam, tanta inter Pontifices et Reges differentia co 
gnoscatur b). 
Fundamenta vero militantis ecclesiæ in montibus sanctis prophetia 
rememorans, etsi per montes sensu quodam mystico Apostolos velit in- 
telligi, potest tamen vox ipsa prophetica, de loco fundandæ per orbem 
ecclesiæ, in sensu accipi literali. Diligit enim Dominus portas Sion super 
omnia tabernacula Jacob. Quum elegit Dominus Sion, elegit eam in ha 
bitationem sibi. Hic, inquit, habitabo, quia elegi eam: ut Sion nomine 
omnis locus accipiatur insignis, in quo Episcopalia gubernacula et Regalia 
moderamina, quæ non nisi in frequentioribus et majoribus civitatibus (ne 
honor, cui debent excellentiora committi, sui numerositate vilescat) col 
locanda sunt, Deus praeviderat ordinanda. Absit enim, ut casu, vel for 
tuito factum esse putemus, Hierusalem, civitatem istam, in qua Dominus 
ipse praedicavit et docuit ac mysteria redemtionis humanae peregit, ad 
tem- 
rt) Cod. 2. 4: Incipit Chronica Reverendi Pa- b) E placitis Juris Canonici haec passim com- 
tris et Domini Sacræ Theologiae Doctoris eximii, pilavit et amplificavit Noster, cfr. Extravag. c. litt, 
quondam Upsalensis Ecclesiae Decani meritissimi 8. 1. 
Erici.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.