Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERICI OLAI 
l65 
crementum patriæ conservare; sed et seipsum, ubi opus esset, tanquam 
Princeps fidelis, exponere pro Republica promovenda, conservanda et aug- 
mentanda i)* Mirum autem, quod Rege Carolo de Prussia reverso k ), 
principalis custos hujus thesauri, scilicet Doctor Petrus Laurentii /), Rege 
intrante in regnum, et Holmense oppidum intraturo, diem clausit extre 
mum, quasi potestatem habuisset ponendi animam suam et iterum re 
sumendi m). Sed et Monetarius, qui in magna summa pecuniæ Regi Carolo 
tenebatur, ipso intrante defunctus est. 
Cognito autem Caroli Regis reditu de Prussia, Rex Christiernus Ar- 
chiepiscopum a vinculis relaxavit, et ad sedem suam redire permisit, cu 
jus contrarium juramentis plurimis fuerat protestatus. Sed non propter 
les um «) tantum, sed hac ut creditur intentione, ut iterum Regem Carolum 
debellaret, et a regno denuo exturbaret o). Sciebat enim Archiepisco- 
pum et Regem Carolum non posse se in uno regno compati, nec posse 
ullatenus concordari. Valde autem mirabile erat, quod Dnus. Archiepi- 
scopus post tantam suam vilipensionem, dejectionem et infamationem fa 
ctam a Dacis, tanto glutino charitatis illis adhaeserit, ut iterum, non se 
mel tantum, sed pluries, Regem Carolum molestaverit, expellendo, et ad 
restituendum Regem Christiernum ad possessionem regni, tanta postea 
bella gesserit, et pugnaverit ante Hol mis , tanta sustinuerit, tanta fecerit 
ut sui amore in exsilio moreretur p). 
Postquam autem Rex Christiernus per Archiepiscopum laboraverat 
multifarie, inultisque modis ad regnum Sueorum restitui, ipso defuncto, 
per ejus consanguineos et amicos, aliosque, quos Regi Carolo putabat in 
festos, regnum recuperare multipliciter attentavit, nunc guerris et bellis, 
nunc tractatibus et dietis j). Sed in vanum laboraverunt, quotquot ad 
hanc iniquitatem extenderunt manus suas. 
i) Cfr. Diar. Wazsten. ad an. l46B 
l) An. i464. d. 9. Aug. .. . 
n Illum cum Berone Laurentii, Episcopo 
Scarensi, Rhyzelius in Episcoposcopia , p. 178 011- 
fundit. Qusc de eo narrantur ad nostrum, pertinent. 
,ri) In Cod. 4. librarius heic ex suo addidit: 
•’O pie Pater, Doctor eximie I semper salva 
tua maxima reverentia, depositarii thesauri hu 
jus virtuosissimi Regis Caroli et custodes non 
Ordinis Praedicatorum aut Minorum dicendi sunt. 
Et primo non Ordinis: quia contra fidelitatem et 
lieg i et Regno inviolabiliter observandam volan 
tes , ut omnis ordinis apostatæ, si recte informa 
ta sit Reverentia et sancta iua conscientia, ve 
re sint judicandi et horrori sempiterno adscri- 
bendi. Nec Prædicatorum: quia instituta eorum 
prohibent hujusmodi recipere seculanum deposi 
ta, sub maxima poena. Verum venerabilis ite 
titulus, cum ordine et in ordine approbatus, non. 
potest eis convenire, qui contra hunc sanctum titu 
lum tam exsecrabiliter exorbitaverunt. Constat au 
tem, quod curn praedictus thesaurus recipiebatur inti a 
clausuram Conventus ordinis Prædicatorum, Con 
ventus ipse minime fuit requisitus, nec. consen 
su vel tavore Praelatorum Ordinis, neque consi 
lio vel praecepto eorundem, ut reciperetur, est 
admissus ; verum magis Proditores quam Præ- 
dicatores meruerunt describi. Manifestum etiam 
est, quod, ex quo eoepit Ordo Prædicatorum in 
regno isto, multa pro divina sunt laude facta per 
professores ordinis eiusdem, ad aedificationem 
tam tunc temporis praesentium quam futurorumj! 
et nihil horum in hac tua chronica, Pater sancte! ut 
cum venia loquar, dignum habitum est describi.' 
Quod si Doctor ille Pe trus, (cujus laus est apud 
nobiles, principes et praelatos de sanctitatis testi 
monio , puta quod electus in episcopum Scaren- 
sem humillime praelegit cellam sui ordinis pro 
studio continuo et orationum devoto exercitio) ea 
die, qua Rex ipse reversus, animam exhalavit, 
Deus, cui soli congruit animam suam ponere et 
resumere, infallibilis est juclex. Quare ante tem 
pus judicandi in similibus occultis casibus ne 
mini mortalium auctoritatem delegavit , imo sibi 
soli reservavit quos terminos posuit homiuibus 
omnibus, quos non transgredientur.” 
n ) Cod- 5. ipsum. 
o) Cfr. Diar.Wazsten. ad an. i464, i4fi5 et i46;p 
vid. Litteras R. Christierni reconciliatorias, Haf- 
niæ d. 7 Octob. i464 datas, ap, Hadorph, 1. c. p. 
228. 
p) An. i468 d. i5 Dec. Chronol. N:o 25 ad 
h. a. De obitu illius et funere Cod. x. in margine, 
manu vetusta addit : _ 
’Anno Dni. MCDLX (MCDLXVIH) obiit Re 
verendissimus in Christopater, Dnus. Johannes Be 
nedicti Archiepiscopus Vpsalensis. in Borkhotm. 
Venilque Upsaliam nobilis vir Christiernus Baenkt- 
son de Salista cum funere fratris sui circa festum 
S. Erici Anno Dni. MCDLXXII. et sepultus est 
in summo choro Vpsaliæ.’’ 
q) Cfr. Hadorph, L c. p. 245. 
Tom. IL 
42 .
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.