I. CHRONICA
1 64
tata. Et ea æstate, qua captus est, innumerabiles libelli famosi scripti,
et in plateis undique et in ccemiteriis, et in Ecclesiis Ilolmensis oppidi
sparsi fuerunt, continentes: Archiepiscopus est traditor, et alia similia.
Hoc autem majoris est ponderis, quod cum Archiepiscopus esset captus j),
et in captivitate detentus, et mentio fieret de interdicto servando, ad ob
struendum ora Capitularium Vpsaliensium g), et aliorum servare volenti
um interdictum, compositi sunt, et tandem in congregatione Cleri et No
bilium, Regisque præsentia recitati Articuli quidam difficiles et prægnan-
tes , personam Archiepiscopi tangentes captivati, qui omnes fundati e-
rant in facto Archiepiscopi contra Regem Carolum attentato, cum nihil
inveniretur cum eo, quod contra Regem Christiernum vel in minimo
attentasset. Sed nec idcirco apud eum ejus conditio erat melior, sicque
verificatum est illud: Cujus amore Deus contemnitur, ejus persecutione
contemnens punitur. Quod ergo in Regem Carolum Archiepiscopus deli
quit, Rex Christiernus, cujus amore hæc fecerat, vitam, famam, corpus
et animam, amicos, consanguineos, ecclesiam et clerum "extremo et ulti
mo periculo exposuerat, exquisitissime puniebat. Et quod deliquit in Ar-
chiepiscopum Rex Christiernus, et si non alius, ipse puniebat, dicente
Augustino: Iussisti Domine, et ita est, ut poena sit sibi omnis inordinatus
animus A). Dum enim illum abstulit, qui eum conservabat in regno, cujus
industria, cujusque labore multiplici regnum Sueorum adeptus est,seipsum
abstulit a potestate regnandi, regnumque sibi consequenter ademit. :
Cumque ergo Rex Christiernus sceptrum, coronam, principatum
et administrationem regni Sueeiæ accepisset, tota Monarchia hujus vastsa
regionis mirum in modum, et supra spem multorum, cum castris et mu
nitionibus ejus manibus se subjecit. Et eo tempore Rex ipse multis in
locis et terris fuit incredibiliter prosperatus. Tunc post tria regna, Iiol-
satiam et Stormariam acquisivit et in omnibus ei mundana prosperitas
arridebat.
Reposuerat Rex Carolus, tempore sui recessus ab Holrnis, grandem
thesaurum in auro et argento apud fratres Praedicatores et Minores op
pidi Stokholmensis, quem Archiepiscopus, post exitum Regis Caroli, in
stantissime inquirebat, sed minime obtinebat. Rege vero Christierno co
ronato, Monachi, qui hujus thesauri custodes derelicti fuerunt, favorem
regium, et nescio si quid amplius lucraturi, motu proprio, sponte, irre-
quisiti processerunt, et hunc se thesaurum habere non modicum gloriati,
Regis Christierni manibus assignarunt i). Quem Rex Christiernus, cum esset
utique thesaurus regni Sueeiæ, ad futuras regni necessitates reservandus,
et fideli ac tutae custodise deputandus, septem (ut dicebatur) magnis va
sis inclusum mox transmisit in Daciam, sicut et cistas illas, quas pecuniis
repletas, accepta Ôlandia, pariter accepit. Sed dispar erat ratio in utris
que. Tunc enim hostis erat regni, et contra regnum bella fovebat aper
te. Nunc autem Rex effectus, tenebatur ex juramento et debito regalis
officii, non solum regni jura integraliter et fideliter, in projectum et i n -
cremen-
/)An. i 465 < 3 . i 4 Atig. Chronol. N:o 23. ad h) Confession. Lib. I. Cap. 12. Cod, 2. 4 . et
li. a. Cfr. etiam Diar, Wänsten, ad h. a. in hoc Messenius: quisque peccator,
negotio copiosissimum, nec non Chron. Skibyense i) Ciiron. Sclav, ap. Lindcnbrog p. 225, nar-
ap. Langebek, II. p. 553, rat Christiernum ibi, vulgi relatione, invenisse
g) Vide Chron. Ol. Petri, p, Sop. cfr. Celse, seplem millia Marcharum nec non XXII. vasa
Bullar, p. 199. sq., argentea.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.