Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

2 
/ 
T* CHRONICA 
liensinm res gestas a primis retro temporibus enarrando conjungere. Telam vero, per 
duxit usque ad ann. i464, quo R. Carolus Canuti, hospitio Gedanensium vale 
dicens, Sveciam revisit, sceptra iterum capessiturus. 
Quam auctoritatem in Historia medii aevi tuetur Ericus Olai , omnibus in con 
fesso esse arbitramur. Si enim tempora exceperis remotissima, quæ apud eum, ut et 
ceteros antiquiores Chronologos, ordine et fide destituta sunt, scriptorem egregium et 
cordatum, doctum itidem, at in disserendo, eruditionis ostentandae gratia', haud raro 
prolixiorem ; de cetero autem omnibus veritatis criteriis commendabilem se preebet, ita 
ut ex judicio O. Celsii omnino dignus sit, qui pater Historicorum patriae salutetur. 
\ ixisse quidem ante eum in pati’ia haud paucos Chronologos, Annalium, Diariorum 
et Genealogiarum confectores, nulli dubitamus. Inprimis ad Ecclesiam Cathedralem 
Upsaliensem mos hic invaluit laudabilis, ut videre est ex loco maxime memorabili ap. 
Johannem Magnum, qui in Præf. Hist. C. VIII. fatetur ”se non pauca antiquissima 
volumina, quæ publica sacerdotum Upsaliensium fide et Gothico sermone ac charactere 
conscripta, atque hinc illinc dispersa invenisse et ad sui instituti negotium accommoda 
visse.” — Hisce vero pristinae industriae monumentis, quot et qualia hodie supersunt, 
justa trutina examinatis, ea laus Erico Olai tribuenda est, quod revera primus 
omnium prima Historiæ patriæ lineamenta ducere et luculentiori commentario illustra 
re adgressus est. Neque sine subsidiis manus operi admovit. Etenim suos in rivulos 
convertisse fontes vetustiores examine instituto deprehendimus. Nominasse sufficiat 
Chronicon Rhythmicum , minus et majus, nec non Prosaicum , quibus saepissime ad ver 
bum usus est; Chronica Danorum , sive Saxonem, frequenter citat, nec non Chronicon 
Noricorum, quo absque dubio vetusta quædarn e Sturlonide Excerpta indigitat. Ad 
manus habuit Gesta S. Ansgarii; Legendam S. Eskilli; Nitas S. Sigfridi et S. Henrici; 
Vitam et miracula S. Erici Regis, auctore Israële Erlandi , nec non Gesta S. Olavi , metris 
Sueticis, ab Hadorphio postea edita. Praeterea in auxilium vocavit Regjstrum Upsaliense , 
cura ArchiEpiscopi Ilemmingi an. i344 adornatum, ex quo Catalogum Regum Svecitx 
paganorum et Christianorum N:o VI. in Tomo hujus opqris I. edidimus ; Chronicon Ars 
eni Episcoporum Up sal ensium , a Schcflero postea editum; Chronologias in Tomo I. hujus 
operis editas, &c. Diplomata nonnulla suo operi inseruit, ct Relationem vetustam de 
Conspiratione Teutonicorum Holmiensi an. i 38 9 , in App, ad Chron. Rhythm, majus 
in T. I. p. 2i2 editam, verbotenus Latine reddidit. Neque exoticis, præcipue de re 
bus Gothorum, scriptoribus destitutus fuit Noster. Citat enim, inter alios, Orosium ; 
Ablabium, Dionysium, Jordanem, Rodericum Toletanum, Ltonardum Aretinum; nec non 
(Martini Poloni ) Chronica Imperatorum et Pontificum Romanorum; ne inter ceteros 
eruditionis Nostri testes, Augustinum, Valerium Maximum, Æsopum, &c. prætereamus. 
Priusquam lucem adspexit Chronicon Erici Olai , mentionem ejus factam vidimus 
a Johanne Magno, qui in Præf. ad Hist. Goth, et Sveon. C. VIII. illud inter fontes 
nominat, e quibus plura derivavit. Cfr. Lib. VII. C. XI. Neque heic omittendum 
censemus quod de eo tulit judicium Rex Gustavus I. in litteris ad Olaum Petri Hi 
storicum a nobis in T. I. editum, dat. Calmariæ d. 5 Aug. i54i, quæ Erieum no 
strum in Historia Regum SveoGoth. a partibus Præsulum et Cleri Pontificii nimis 
stare palam pronuntiant. Cfr. Rev. Hallmann, Vita Ol. et Laur. Petri p. 68 Pri 
mus autem Chronicon Erici Olai typis mandavit Joh. Messenius , Stockh. r6i5. 4:o, e 
Codice, quem sua e Bibliotheca communicavit Joh. Skytte L. B. et R. Sv. Senatoria 
rum tamen accurate lecto et exarato. Hanc editionem suis cum mendis repetiit 
Joh. Loccenins, Stockh. i654. 8:o, nullam fere operam addens, præter brevem vocabu 
lorum mediæ latinitatis explicationem. Ex utraque editione versionem Svecanam ador 
navit Joh. Sylvius , Stockh. 1678. 4:o. Cum autem in hoc Chronico edendo nimis li 
bere egit Messenius, et Prooemium auctoris omisit, suspicionem Papismi evitaturus, 
nunc primum sartus tectus prodit Ericus Olai a mendis, quibus scatebat, innumeris 
expur-
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.