Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI O LAI 
163 
sessis, mittuntur ad Regem Christiernum solennes nuncii, qui eum lsetifi- 
cent, et nuncient statum et ordinem rei gestæ. Erant autem missi, qui 
bona sua vendiderant Regi Carolo, ut eo excluso detur eis fiducia obti 
nendi ad ea recursum. 
Circa festum igitur Pentecostes, nulla facta fuerat de Rege Chri- C] ?<?- t . 
stierno mentio, quod in Regem Sueciæ esset assumendus, eo quod esset er j? us 
regni gravissimus hostis et praecipuus inimicus. Et ecce subito visus est 
cum magna classe navium, circa extrema rupium portus Holmensis ancho- 
ras fixisse et stationem firmasse. Quod cum jam latere non posset, dire 
ctis nuneiis et litteris ad Holmis, dicebat se certa et fide digna relatione 
cognovisse, quod Rex Carolus ingentem de Prussia parasset exercitum , 
et intenderet regnum Sueciæ manu hostili, igne vastare et gladio, seque ob 
nihil aliud venisse, quam ut hanc tantam rabiem et tyrannidem a regno 
Sueorum avertat, et ab omni hostili conservet incursu. Tunc, qui per 
ejus adventum se sperabant in melius proficere, coeperunt de ejus assum 
ptione tractare, et de facili concludendo inferre, quod syllogizaverunt 
in occulto. 
Mittuntur ergo ad eum per nuncios honoratos articuli sigillandi, quos 
si vellet inconcusse servare, sciret se indubie assumendum in Regem. Sed 
quales ei possent offerri articuli, quos se non promitteret observare, et 
consentiret continuo sigillari, ut Rex fieret, dum neque Deus, neque ju 
dicium ejus, neque metus iehennæ haberentur prae oculis! Accelerantur 
ergo omnia, sigillantur, promittuntur, jurantur omnia antequam nominan 
tur, et cum jubilo introducitur in oppidum Stokholmense <?). Daci autem, 
qui cum eo advenerunt, maledixerunt his, qui castrum Holmense Archie- 
piscopo tradiderunt, ut non ipsi illam gloriam consequerentur, quod 
ipsum victorialiter acquisissent et spolia divisissent. Amare irridebantur ab 
eis omnes, qui putabantur in expulsione Regis Caroli praestitisse consili 
um, auxilium vel favorem j tunc enim parcebatur Archiepiscopo, ne quid 
ei hujusmodi imputaretur ab eis. Sed subdola irrisione laudabantur Præ- 
lati et Canonici Ecclesiae Vpsalensis, quos contigit cum eis aliquid con 
versari, dicentibus illis, quod rem magnificam operati fuissent talem et 
tantam, consiliis, auxiliis, prudentia, &c. fugando, excludendo, &c. ac si 
eorum consilio et cooperatione Archiepiscopus talia attentasset, et ut hæc 
eorum subsannatio et ironica laudatio traditoriæ actionis in Arehiepisco- 
purn redundaret. Praelati vero, qui talia audiebant, spreta et repulsa 
laudatione hujusmodi ironica et dolosa, hoc opus affirmabant ad Capitu 
lum minime pertinere, nec unquam de Capituli conscientia aut consilio 
processisse. Procedente vero tempore qualem laudem et qualem titu 
lum exinde Archiepiscopo tribuebant, testis est retributio subsecuta. Non 
longe enim ex post, contendenti cuidam Episcopo Daciæ adversus Princi 
pem, comminative et improperative objectum est: Nunquid et tu factu 
rus es sicut Episcopus Vpsalensis ? nolente illo Archiepiscopum eum 
nominare. 
Annis autem duobus vel tribus ante captivationem Archiepiseopi, in 
valuit contra eum clamor detestandae proditionis, ab his, quorum intuitu 
e i amore, ea, quæ præmissa sunt, contra Regem Carolum fuerant atten- 
ChrisU^nT S ?)- Iuni1 - atl * l ^ 7 \\ Vlde Citeras R. 1. o. pag. ig4 sq. cfr. Fant, Forts, af Lagerbring 
'-nnsüerin obligatory e. a. datas, ap. Hadorpli, Hist, pf 6.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.