i 62
I. CHRONICA
qttendam Haquinum Suenson, et duci ad Curiam Salista carceri mancipan
dum. Die vero sequenti intimavit in valvis Ecclesiae Vpsalensis , se eidem
Regi, homagio et obedientia subtractis, velle per omnia adversari , ipsum
multipliciter infamando. Tunc cives Vpsalenses et rusticos, qui advene
runt, a Regis obedientia abstrahendo, et in partem suam alliciendo trans
iit ad Enecopiam et Arosiam, similiter faciendo, et castrum Arosise ob
sidendo. Rex igitur per amicos de gestis Archiepiscopi avizatus, ascendit
de Ostgothia ad Nycopiam, captivando ibidem Ericum Absalonis v), qui
castrum habebat. Et occurrentibus ei Holmensibus armatis, consequenter
ascendit ad Strengis, ut deinde veniens Arosiam, Archiepiscopum debella
ret. Sed perveniens Archiepiscopus, cum adhuc Strengis esset, affuit sum
mo mane. Facto autem brevi et subitaneo congressu, Rex fugam arripuit,
licet optimos haberet bellatores et multitudinem copiosam, eo quod non
esset, qui ordinem daret, aut modum pugnandi, venitque præcipitanter
ad Holmis x). Quem Archiepiscopus a pede secutus, oppidum Stokhol-
mense firma obsidione ligavit. Aliquandiu igitur pugnatum est obsidio
ne durante, nec de amicis aut præfectis Regis Caroli aliquis apparuit,
qui auxilium ferret ineluso. Sentiens igitur Rex Carolus Archiepiscopum
cum sibi adjunctis obstinato animo et implacabili odio contra salutem e-
jus unanimiter conspirasse; et metuens, ne cives Holmenses sibi fideliter
non assisterent, rebus suis ordinatis et thesauro, quem nimis magnum
habebat, locis congruis, ut credidit, deputato, nocturno tempore clam ef
fugit, et in Prussiam divertens, mansit in exsilio septem annis, in civitate
Gedanensium moram ducens. Redeunt ergo in patriam, qui sub ejus prin
cipatu transfugerunt ad Regem Danorum Christiernum, Magnus Green y\
Thure Thureson ä), Episcopus Scarensis Benedictus o), Gostavus Olaff-
son /;), Gostavus Laurenson c), et alii valde multi.
Postquam Rex Carolus, ut praemittitur, aufugisset, faciliter Archie-
piscopo, et qui cum eo oppidum Holmense obsederant, patebat ingressus.
Die enim Cathedræ S. Petri d), quem tunc solenniter celebrandum instituit,
portis civitatis apertis Archiepiscopus cum eo, quem habuit exercitu,
introivit, et intra mensem castrum illud tantae firmitatis sibi obtinuit assi
gnari. Vide, quanti animi, quantae fidelitatis sunt Sueci, aut potius
Sueciae inhabitatores in conservanda fide Principibus et Dominis suis, Do
minis Suecis! Quondam enim capto Rege Alberto, cum pugnarent adver
sus oppidum Holmense tria regna, septem annorum obsidione non est vi
ctum, neque sequentis temporis decursu, donec Regem suum haberent a
captivitate et grandi summa pecuniae liberatum. Quid dicam de civita
tibus aliis et castris, quæ a fidelibus civibus et servis, etiam cum extrema
famis angustia, suorum Dominorum usui, multorum annorum curriculis
fideliter conservarentur. Sed hæc est conditio civitatis convenarum. Ac
quisitis igitur oppido Stokholmensi et castro, et optata tranquillitate pos
sessis ,
v) 'Ericiis Axelii Tott,de quo cfr. Uggla,p. 56.
x) Proelium hocce commissum est ii. loFebr.
l45^ ad Elgsundet (Ylgia suud in Chron. Rhythm.)
hodie Ellsurid, fi>tum inter Strengnesianl et in
sulam Vansö , cujus vestigia, aqua Maderi sen
sim diminuta, vix comparent. Regem in hoc con
gressu sagitta fuisse vulneratum meminit Diar.
Wazsten. ad an. 1457 . nec non Chron. Rhythm.
”Konungen vart akuten ok matte vijka
Ok sva med lionom flere slijka . . .
Konungen kom til Stockholm inn
Med bloduge män ok bleke kirm.”
y) Litterae R. Caroli contra eum ceterosque Ar-
chiepiscopi asseclas dat. Gedani d. 2.0 Apr. 1457 , et d.
5o Apr, i463, ap. Hadorph, p. 200 , Schröder 1. c. p. 21 .
z) llielke,R, Marschus. cfr. Chron. Rhythm.
a) Roos, cfr. Uggla, 1. c. pag. 58.
b) Stenbock. In Cod. 4 et apud Messenium deest.
c) Snakenborg. cfr. Stiernman, 1. c. p. 365.
d) Die 23 Febr.