Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

E RIO O LAI 
l6l 
gubernator regni, inhumaniter et tyrannice tractaverat Christiernum Nils 
son °), avum ejusdem Dni. Archiepisopi, patrem scilicet matris ejus, ipsum 
captivando, et castris quibusdam et feudis spoliando. Tum quia, cum pa 
ter o) Dni. Archiepiscopi, post mortem Regis Christoph eri electus esset in 
gubernatorem regni, et nullo modo consentiret electionem Regis heri illa 
vice Dnus. Carolus çmnibus modis et viis et mediis procuravit electio 
nem heri, per quam et in qua ipse pervenit ad Coronam; quod non pla 
cuit Archiepiscopo, nec patri ejus cseterisque amicis; Episcopo Strenge- 
nensi Dno. Erico Scrytatore p) extreme pro Dno. Carolo laborante, et 
Dno. Archiepiscopo tunc quidem electo, sed nondum confirmato, minus 
decenter, minusque reverenter respondendo, in omnibus obsistente. Vnde 
facta electione Regis Caroli, Dqus. Electus praefatus adiit Vpsaliam, ipso 
insalutatp; sed suadente et pene cogente Capitulo q) reversus est, et homa- 
gium fecit Regi Carolo tunc electo. Consequenter in tractatibus et nego 
tiis regni, hae duae partes plurimum dissenserunt; unde etiam propter 
conclusa Halmstadis, ubi intererat Dnus. Nicolaus Ionson, patruus Archie- 
piseopi, privavit Rex eimdein Nicolaum castro Örebroensi, quod ei tradide 
rat, post ablatum sibi per astutias castrum Nycopense. Adauxit etiam caussas 
dissentionis et suspicionis, quod frater Archiepiscopi Christiernus Benkt- 
son ; duxit in uxorem filiam v) Dni. Magni Green, præsente et consenti 
ente Archiepiscopo,: postquam a regno discesserat, et Regi Christierno 
homagium prsestiterat. Vnde ex eo tempore semper erat Dnus. Archie- 
piscopus Regi Carolo suspectus, quamvis ille rationabiliter, ut videbatur, 
et approbantibus multis, se de omnibus excusaret. 
Anno autem Dni. MCDLVII. circa octavam Epiphaniae Domini s) 
vocatus est Archiepiscopus, cum multis aliis Nobilibus a Rege ad castrum 
Stokholmense, ubi Rex fecit nuptias celebrari t). Finita ergo solennitate 
nuptiarum, Archiepiscopus petiit a Rege sibi refundi damna, quæ pertu 
lerat in captivatione servorum suorum , et amissione navium et armorum, 
in aestate praecedente, sibi per manum hostium ablatorum. Rex autem in 
digne hæe ferens, et se ad hæc solvenda non obligari asserens, constituit 
judices, qui quid juris esset discernerent inter eos. Qui cum pro Archie 
piscopo tulissent sententiam, Rex indignatus et vehementer iratus, judices 
arguebat, atque ita inde discesserunt minus bene contenti de Rege. Pau 
cis autem post haec elapsis diebus, Rex fecit edictum generale, ut expe 
ditis armatis ipsum comitarentur, ad recuperandam Ôlandiam, quam Mag 
nus Green invaserat, et nomine Regis Christierni tenuit occupatam. 
Cum igitur omnis multitudo expeditorum armatorum, de dioecesi Vp- 
salensi iter arripuit proficiscendi ad Regem, ut suam impleret de fugan 
dis hostibus voluntatem, Dnus. Archiepiscopus, occasione accepta, circa 
festum Conversionis B. Pauli Apostoli «), captivari fecit praefectum Regis 
quen- 
*) ^ “J 50 ; Lfr. Lagerbring, Handl. II. p. 221 ; 
o) Coci. 4. et Messenius male : frater. 
P ) Svetice: Skrytare, Ostentator. Eri- 
cus Birgeri , Episcopus Strengnesensis i445, cpio 
anno Inventarium curiaj Tynnilsö adornatum est, 
quod e Cod. Bibi. Reg. Stockh. A. 46. in sequenti 
bus dabimus. Is omen parentis historicis tlostris 
hactenus latuit. Cfr. Rhyzelius, Uggla , 1. c. 
g) Cod. 2 . populo. 
r) Märta 1. Margaretha, v. Stiernman 1. c. p. io5. 
Tom. IL 
s) Die 10 Jan. 
t) Seil. Nuptias Nicolai Sture cum Brigitta 
Bonde, filia fratris, ex quibus natus est filius 
Svanto, postmodum R- Sv. Gubernator. Cliron. 
Rhythm, ita : 
”Konung Carl böd til Bryllops kost 
Tlier dracks bade mjÖd ok most. 
Ber Nils Stures Bryllop var tber gjordt 
Tliet gick väl til, tliet liai v er jak spordt.” 
u ) D. 2 5 Januar. i45/. 
4l.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.