T. CHRONICA
i6o
ventiones et reditus suis usibus deputavit, feuda et castra paucft de militia
concedendo, propter quod minus quam necesse erat, a Nobilibus amaba
tur /). Scientes igitur Daci et omnes hostes sui, hæe, qux dicta sunt,ita
se habere, bellis eum continuis fatigarunt, incessanter regnum suum bel
licis incursibus tribulando, ut tandem timore vel laboribus attædiatus,
cederet ; vel propter eum incolis regni tam continuo et multipliciter tri
bulatis, oriretur contra eum indignatio, taedium et invidia subditorum.
Vix enim erat annus aliquis sub suo principatu, quin oporteret ter aut
quater, aut pluries in anno civitatenses et rusticos, cum militaribus et
ingenuis, ad defensionem regni evoeari, et exereitum expediri, unde tam
nobiles quam plebei ad ultimam redacti sunt paupertatem ni). Usi sunt au
tem hostes ejus hac versutia et cautela, ut etiam cum nullam irruptionem
in regnum facere oogitarent, simulabant tamen et effingebant se adversus
Regem in grandi exercitu et potentia incursuros, ut ille de extremis regni
sui rusticos et alios in auxilium evocaret, et tam ipsos expeditos ad bel
lum, quam incolas, per quos transitus erat, nimia vexatione gravaret.
Hoc autem per singulos annos et per singulos fere menses, illusorie quidem
per hostes, sed frustratorie et damnose per incolas agebatur.
Erat autem miseria grandis in regno, dum supra numerum multipli
carentur , qui rusticos tribularent, et nemo succurreret ab hostibus de
fendendo. Habebat enim Rex Carolus præfectos nequissimos, et ad extor
quendam ultimam, quam rustici habebant pecuniam, callidissimos et peri-
tissimos, qui sub specie justitiee conservandae et injustitiae puniendae, erant
in Legisterio doctissimi. In tantum autem Legisterium praeticabant, ut
vix inveniretur in regno unus rusticus, qui non esset a praefecto suo in
pecunia et rebus aliis talliatus. Hi omnes de pauperibus divites facti, cum
regnum turbaretur ab hostibus - y in Contractis sibi concessis quieti et liberi
remanserunt. Rustici vero , tam multipliciter et graviter talliati, mitte
bantur ad hostes, et cum tam dilecti fuissent a Principe, et tam gloriosi
per eum et propter eum effecti, dum esset in angustia constitutus, non
erat nec unus eorum, qui ad succurrendum ei vel manum moveret aut pe
dem. Cum enim aemuli Regis contra eum in regno insurgerent, isti se
sponte captivandos obtulerunt, ut in nullo periculo esset pecunia eorum
grandis T quam ob sui magnitudinem erat difficile custodire. Insuper et
equi Regis continue ferebantur per regnum, a rusticis jam pene fame ex
stinctis pinguissime pabulandi, quorum ductores et ascensores mira impie
tate miseros tribulabant, nunquam contenti de his, quæ pauperes, juxta
posse ultimum w), offerebant. Hi igitur officiales et servi Regis virtuosi
in tantum eum reddiderunt regnicolis odiosum, ut tandem contra eum
arma sumentes et bella moventes exturbarent a regno.
Erat autem et a principio creationis Dni. Caroli Knutson in Regem,
et multo tempore prius, quædam displicentia et mentalis saltem dissentio
inter ipsum Dnum. Carolum et Dnum. Iohannem Benedicti, Archiepi-
scopum Vpsalensem. Tum quia Dnus. Carolus, cum esset Marscalcus et
l ) Vetus annotatio in Cod. Mscr. Bibi. Ups"
în Tomo priori Sect. I. p. 260 allata, characterem
R. Caroli exprimit : ”Höfligh doch girigh , ok vil
le göra Adelen lijka med Bönderna.”
m) Cron. Rhythm, minus, Cod. pag. 260:
7 ’Jak molllie niilli egit land lorgäsla
guber-
Med mikith folk ok marglia Bästa.
.Tak fördhe ok örlogh ok hard lian gny }
IBcs jak fan slut i hvargBan by.
Thil Riddarskapith satthe jak föglia tro
Thet var mik sjelff. til en stor uro.”
n) Svetice: eller yttersta förmåga.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.