Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OLAI 
169 
i 
Principibus Alemanniæ convenerat in Vilsnack, quos omnes in sui adjuto 
rium adversus Regem Carolum invitabat. Sequenti igitur aestate Rex Chri- 
stiernus cum grandi exercitu intravit Vestgothiam, et ingressus Ludosi 
am, fortificavit eam fossatis et moenibus, et aliquanto tempore ibi moram 
ducens, tractatus habuit occultos cum his, qui castra, Regis Caroli nomi 
ne, occupabant, ut postquam terram totam aut partem aliquam notabi 
lem obtinuisset, liberum haberet ingressum in castra. Sicque magna pars 
Vestgothiæ sibi coepit homagio adhaerere. Rex vero Carolus eidem, ut 
praetendere videbatur, occursurus, circa silvam Tijwedh mutato consilio 
retrocessit. Audierat enim, quod unus Dacorum exercitus ad oppidum ap 
plicuerat Stokholmense, unde festinabat loco succurrere principali. Daci 
igitur, quorum duces et principes erant Olavus Axelson et Magnus Green, 
qui ad Regem transfugerat ab oppido Stokholmensi, bellandi virtute re 
pulsi, audito Caroli Regis adventu, longius ab oppido recesserunt. Expe- 
ditq igitur per Regem navali de Holmis exercitu, lento discessu hostes 
paulatim et morose versus rnare se conferunt; Suecorum enim exercitus 
pugnans, quasi vincere nolens, habens Dacos Capitaneos, jactis anchoris, 
lingua e) dimicabat, et pila mittebat in auras. Rex vero Christiernus ali 
quantulum, in Yestgothia commoratus, Ionecopiam adiit, silvam Holwedh 
cum exercitu transiturus. Præmisit autem partem exercitus cum certis 
Capitaneis, ut viam sibi securam facerent. Quibus occurrens in eadem 
silva Ericus Nyperz f) cum parva potentia rusticorum, occidit circiter 
CCC. ex eis gO, et quosdam nobiles captivavit. Unde metrice: 
Complures Hulevidh de Dacis Julio doda nidh : 
Dat finem rixce Dacis then Svenske Polyxe h). 
Tunc Rex Carolus animosior factus, accessit ad Vastenas *), et inde 
misit pr,o Capitaneo Tordonem Bonda k ), cum electa familia sua propria, 
in Vestgothiam, ut si quomodo heri posset, Ludosiam reduceret ad obe- 
dientiam et homagium> et cætera, quæ expedire videbantur, suo nomine 
attentaret. Ille vero ingressus Vestgothiam summo diluculo, cum adhuc 
tenebræ essent, irruit in Ludosiam et Dacos, pro custodia loci relictos, 
circiter LX. adhuc semivigiles captivavit, ac eorum spolia divisit cum 
sociis. Reducto igitur oppido ad Caroli Regis homagium, etiam castrum 
Axawald cum astutia ascendens, ad manus Regis Caroli revocavit. Ten 
dens igitur Rex Carolus in Vestgothiam, castra quædain recuperavit, 
quæ transfugae commiserant ad manus Regis Christierni hrma custodia 
observari. 
Erat quippe Rex Carolus homo proceræ et elegantis staturæ, pulchrae 
faciei, et per omnia corporis organa regiæ dignitatis speciem praetendebat. 
Erat et homo callidi et sagacis ingenii, prudentis eloquii, et cautus in 
responsis. In rebus vero bellicis minus, quam tali officio expediebat, in 
structus, meticulosus et timidus, et ad congregandam pecuniam et sibi 
providendum plurimum ingeniosus. Vnde totum regnum, et omnes ob- 
ven- 
c) Cod. 2. 4 linguis. Messenius male: lignis. 
}) Cfr. Lagerbring, 1. c . p. 482. 
g) Chronol- N:o ,8. 1 . c. pag. 6 q quingentos 
numerat. 16 3 H 6 
h) Cod. i. 2. 5 . desunt. 
') Cfr. Diar. Wazsten ad an. i 455 . 
k) R. Caroli patrui lilius, de quo 
lUiytlim. 
Chron. 
J ’Her Tord Bonde skulde Holvitzman vara, 
Han var en unger inan sva röst (rask, rüstio) 
Och till sitt liifF en liälad tröst. 
Han var Kommgsens faderbroder näste, 
Ty trodde ban bottom thtet bäste : 
Sitt ljofvasin (electa familia ma) fick han ho 
nom i thy 
Som han viste at fran honom ey fly.”
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.