1 56
I. CHRONICA
Rex igitur Carolus sceptri regalis honore taliter insignitus, manum
misit ad fortia. Nam mox regressus ad Holmis ad debellandum Regem
Erieum, qui Gotlandiam, partem scilicet non modicam regni, per vio
lentiam occupabat, et gravissima inde damna regnicolis inferebat, expedi
tionem dirigit siib manu Militum, Magni Green e) et Birgeri Frolla J),
cum ceteris aliis Militibus simul adjunctis. Habebant autem circiter duo
M. armatorum, et in primo aggressu portum intrantes Flenawijk g), ascen
derunt in terram Gotlancliæ cum triumpho ; accurrens autem exercitus
Regis Erici faciliter est repulsus. Mox igitur, qui advenerunt, ad civita
tis Visby moenia admoventes, obsidionem firmaverunt. Duravit autem
obsidio civitatis usque ad festum Barbarae &), in cujus nocte, scalis longis
et fortissimis erectis, muri altitudinem transcenderunt, et civitatem quasi
latenter obtinuerunt* Obtinuissent et castrum, si prudentius et maturius
se gessissent; non enim habebat Rex victualia in castro. Circumvenit ideo
eos suis promissionibus et viis fallacibus et quibusdam munusculis deceptivis
et datis induciis, providit sibi de necessariis abundanter, tenuitque ca
strum usque ad adventum Danorum, quos occulte vocavit, et eis castrum
assignavit. Audientes enim Daci, quae gesta erant in Suecia, de electione
Regis et obsidione Gotlandiæ, miserunt ad Regem Carolum existentem in
Ôlandia, qui dicerent ei, quod revocaret gentem suam de Gotlandia, eo
quod esset de attinentiis Daciae. Ille vero asserens Gotlandiam ad Sueci-
am pertinere, respondit se nolle inde retrahere gentem suam. Vnde re
versi coeperunt etiam de conservatione suorum prætensorum jurium co
gitare. Dicunt autem quidam, quod cum audissent Carolum Knutson
electum fuisse in Regem, nimio coeperint terrore tabescere, aestimantes
eum venturum in Öresund cum exercitu numeroso et multitudine navium
copiosa i), et regnum Daciae suo subjugaturum imperio, aut saltem mul
tiplicem injuriam, quam illi regno Sueorum intulerant, vindicaturum, et
pecuniam, quam illi longo tempore de Suecia exportaverant, repetitu
rum. Audientes vero, quod non ad eos, sed ad Gotlandiam divertisset,
plaudentes manibus gavisi sunt valde, quod providendi sibi dilatio esset
data. Tunc, quod alias non fecissent, cum Duce Holsatiæ de assumendo
Domicello Christierno in Regem efficaciter tractaverunt.
Quid autem caussæ fuerit, quod Rex Ericus Dacis potius, quam Sue-
cis, castrum Visborg cum Gotlandia voluerit assignare, diversi diversa sen
tiunt, quibusdam asserentibus Regem Carolum fuisse in culpa, tum quia
non volebat permittere Regem Erieum, rebus suis salvis, castrum resignare,
et quo vellet transire; unde mandasse dicitur principibus exercitus sui,
quod castrum cum clenodiis Erici Regis obtinere curarent, tum quod pro
misso sibi castro Borkholm cum Ôlandia in recompensam Gotlandiæ, cum
quosdam de suis ad Ôlandiam direxisset ad acceptandum castrum Bork-
holm £), aut saltem ad intelligendum utrum veraciter sibi pateret ingres
sus ad illud, gener Regis Caroli, Ericus Erikson /) de Iucia, qui castrum
ipsum eo tempore occupavit, eosdem familiares Regis Erici dicitur capti
vasse
■e) Cfr. cie eo Sliornman Höfel. M. p. U*
f) R. Sv. Senator, Praefectus Calmariensis.
ib. p. 284.
g) Forte Enevxk Gotlandiæ.
%) dio 4 Decembris.
*) Cod l- desunt.
h) Cod. i. desunt.
I) Gyllenstierna, Eques, R. Sv. Senator et
Legifer territorii Tiohärad, jam an. i446 matrimo
nio sibi junxit Christinam, Caroli filiam, ex prima
uxore unicam. IV.filiorum II- filiarum parens, fa
tis concessit an. 1477 . cfr. Schröder, Momim. p. 18 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.