Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

1 54 
I. CHRONICA 
entibus, dixit omnia feliciter esse et perfectibiliter expedita, nihilque re 
stare, nisi ut iter arriperent in patriam redeundi. Tunc dissentione gra 
vissima inter eos exorta, ab invicem discesserunt, ipso Magistro Carolo 
cum quibusdam eorum ad patriam divertente, aliis iter assumptum ver 
sus Romanam Curiam continuantibus f), 
Erat tunc Romae quidam Birgerus Magni de Holmis «), tunc, vel 
certe statim post Decretorum Doctor effectus, qui cognito processu, ad 
audientiam Nicolai Papae illam rem detulit, et Praeposituram impetravit. 
Electus autem Vpsalensis, Magistro Carolo reverso, de confirmatione Con 
cilii contentus, munus consecrationis accepit ; sed non longe post coactus 
est a suinmo Romano Pontifice, confirmationem petere, et Pallium reci 
pere. Scripsit enim Papa Nicolaus in hunc modum : 
NicoïaUs &c. dilecto filio lohann i Benedicti, Ecclesiæ Vpsalensis Praeposito, ad 
eandem Ecclesiam per Capitulum Electo salutem Scc. Veniens ad Romanam Curiam et 
praesentiam nostram dilectus filius Canutus April v), Canonicus Vpsalensis, artium Magi 
ster, procurator tuus, exposuit nobis, quomodo, dudum vacante Ecclesia Vpsalensi, per 
obitum quondam Nicolai, ipsius Ecclesiae Vpsalensis Archiepiscopi, Capitulum ipsius Ec 
clesiae te in eorum Archiepiscopum concorditer elegerunt, quodque tu pro confirmatione 
et provisione super hoc obtinenda, tuos procuratores cum aliquibus aliis eis adjunctis, 
constituisti Carolum ïngevasti et dictum Canutum, Canonicos dictæ Ecclesiæ, qui de 
berent accedere pro confirmatione hujusmodi ad cum, pro quo major pars Germani» 
se declmasset. Et cum certum esset eis, nationem Germani» fere totam nos verum 
Christi vicarium, Romanum Pontificem recognoscere, et nobis obedientiam praestitisse 
dictus Carolus nequitiae et malignitatis spiritu ductus, ad damnatam Basiliensem conven- 
ticulam pro hujusmodi confirmatione accessit, ac super hac eorum litteras impetravit. 
Quapropter ipse Canutus Videns se deceptum, et de hoc ipse et socii ceteri pessime 
contenti ad Romanam Curiam accesserunt, nobis hæc prout acta erant exponentes. 
Nos igitur commendantes dicti Canuti et suorum sociorum probitates et devotiones, ac 
praefati Caroli nequitiam et perfidiam reprobantes, tibi scribendum duxjmus, nos esse 
dispositos recipere te ad gremium Ecclesiæ, et habere loco boni filii nostri, ac provi 
dere de præfata Ecclesia person» tu», dummodo damnes et improbes præfatam con- 
venticulam, et eorum damnandas litteras et provisiones rejicias et asperneris, neque illis 
utaris quoquo modo; sed nos pro summo Pontifice et vero Christi vicario, et Roma 
nam Ecclesiam tuam matrem et magistram sincero animo recognoscas, ac ad nos desti 
nes pro 'tu» electionis confirmatione et provisione, quam libenter faciemus, si devotio 
nis filius esse volueris. Nos enim ita erimus favorabiles et grati tibi, circa debitum 
Cameræ Apostolic» et aliis rebus 'quibuscunque, Ut de nobis debeas merito esse con 
tentus. Dictum vero Canutum cum sibi adjunctis, qui honorem tuum et statum dili 
gunt, suscipias cum omni favore recommissos. Datum Rom» apud S. Petrum 8c.c. x ). 
< <) Cum Nicolaus V. omnes eïecliônes et dis 
positiones ecclesiasticas, hocce intervallo factas, 
ratas pronunciaret, etiam Carolo Ingevasti, q U ; 
”praeposituram quandam” diu gesserat, beneficia 
collata confirmat. Hinc tamen Birgero Magni, 
cui Praeposituram vacantem Papa inter hæc con 
tulerat, nullum praejudicium creatur, cfr. Bullam 
dat.Romæ d. i Apr. i44g. apud Celse, Bullar, p. 191 . 
u) Filius Magni Birgeri, proconsulis Holmi- 
EIBER 
ensis, Canonicus Upsaliensis et Juris Doctor Pe- 
rusii, hoc tempote in curia Romana Pap œ Sub- 
diaconus. cfr. Or. Conr. Rogge, in Monum. Ben- 
zelii, p- 108 . Tandem Episcopus Arosiensis obiit 
1464. v. Stiernman, ad Hist< P. Nigri, p, 72 , 
v) Sic. 
x) Data *448. Altera enim Bulla de eodem 
negotio data r d. i44g d. 1 Apr., quam jam citavi 
mus , aetatem hujus Bullae confirmat.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.