Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

SCRIPTORES 
RERUM SVECICARUM MEDII AEVI 
L 
CHRONICA ERICI OLAI 
Decani Upsaliensis. 
IVIagister Ericut Olai, Decanus Ecclesîæ Upsaliensis et Sacros Theologiae Professor , 
auctor hujus Chronici inclytus, tempore Caroli Canuti Regis et Stenonis Stu 
re Sen. floruit. Vitam illustravit 01 . 0 . Celsius , Diss. de Erico Olai Historico. Ups. 
1751. Natales illius latent, quamquam Nob. Ôrnhjelm, in Diss. de Upsalia, Mscr. illum 
Upsaliæ ortum, qua fide ignoramus, adserit. Litterarum addiscendarum gratia exte 
ras invisit Musarum sedes, eoque successu, ut optime a doctrina instructus et titulo 
insuper ornatus Magistri vel Doctoris, in patriam rediret. Mox Canonicus Ecclesiae 
Upsaliensis ad Praebendam, Votum Olavi dictam, constitutus est. Munus hocce quam 
egregie ornaverit, vel inde probatur, quod hunc Canonicatum cum meliore, Tierpensi 
in Uplandia, mutare, raro hactenus exemplo, Superiores permiserint. Refert enim 
Registrum Upsalienst ad an. i464, quod a Præbenda Votum Olavi dicta, ”nulli unquam 
permissum fuerit optare, nisi Magister Ericus Olai, cui hunc p. p. favorem et meri 
tum personae suæ concessum fuit optare.” Fundata ex tenox-e Bullae Sixti IV. Pon 
tificis maximi an. 1476 Academia Upsaliensi, et sequenti anno absque mora, provida 
Jacobi Ulphottis , ArchiEpiscopi, et Stenonis Sture , regni Gubernatoris, cura instructa 
et inaugurata, Ericus Olai Sacrae Theologiae Professor denunciatus est. Lectiones Il 
lius publicae Mscr. etiamnum in Bibliotheca Academica supersunt, e quibus colligere 
licuit, Ericum nostrum, in Lectorio Theologorum sic dicto, an. 1479 praelegisse Com-r 
«tentorium super Evcingelia Matthcei, an. i48o: Regulas Sacres Theologice , anno vero 
l484 declarasse Tractatum Petri B les ensis de Confessione. Mortuo Decano Upsaliensi, 
Birgero Johannis, an. 1479 successor officii et dignitatis Noster simul creatus est. Do 
ctrina pariter ac probitate ”egregius et venerabilis” ut honorifice de eo loquitur Chro- 
nicon vetus ArchiEp. Upsal. a Benzelio in Monum. p. 54 editum, vitam cum mor 
te commutavit die xxiv. Decembris i486. Cippus scpulchralis in Templo Cathedra - 
fi Upsaliensi, a PeringskiSldio in Mon. Upl. p. 216 delineatus, talem praefert inscri 
ptionem: ”Anno. Domini. MCDLXXXVI. XXIIII. Die Decembris. Obiit. Venerabilis. 
Vir. Dominus. Magister. Ericus. Olai. Decanus. Upsalensis. Sacre. Theologie. Professor .” 
Famam nominis perennem consecutus est Noster Historia sua, quae inscribitur 
Chronica Regni Gothorum. Opus hocce, ad fidem membranarum Ecclesiae Upsalien 
sis, jussu Caroli Canuti Regis, concinnasse, atque in mercedem laborum, annuam 
annonae portionem reportasse, ex litteris ffacobi Ulphonis , ArchiEpiscopi Upsal. af 
firmat Nob. Stiernman t Tal om Veteusk. tillstånd i Svea Rike under PåjvedSm. p. q4. In 
co condendo propositum habuit, Regum SveoGothicoruin et ArchiEpiscoporum Upsa- 
li- 
Tom. II. 
i.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.