ERICI OLAI
1 53
sandi mutavit et jocos, ac hilaritatem consuetam in vultum nubilum ac
distortum convertit, cœpitque disquirere, quonam modo hanc suam displi
centiam in Suecos, ut assolet, retorqueret.
Iussit igitur circa festum Natalis Domini, Nobiles omnes potentiores
de Suecia Ionacopiæ convenire, et illic se, donec venire posset, congre
gatos exspectare. Sunt,~ qui referunt, Regis intentionem fuisse, multos Sue-
orum vita voluisse privare, aliosque diversis suppliciis et servitutibus hu
miliare. Sed qui remedium apposuit, aliud cogitavit. Iturus enim Chri
stopherus ad Suecos Ionacopiæ congregatos, in Helsingeborgh diem clausit
extremum in festo Epiphaniae o), anno Dni. MCDXLVIII. sepultusque
est Roskildis in. Ecclesia S. Lucii p). Omnium autem, quæ possedit,
navium, equorum, auri et argenti, et omnis pecuniæ de Suecia exportatae
remansit copia apud Danos. Cujus morte percepta, Dnus. Nicolaus, Ar-
chiepiscopus Vpsalensis, lachrymatus est, moxque in lectum aegritudinis
decidit, et paucis inde diebus elapsis vitam finivit temporalem q\
Tunc convenientes in unum majores natu , cum Episcopis et Prælatis ,
duos ordinaverunt gubernatores regni, videlicet Dnum. Benedictum
Ions son, et fratrem ejus Nicolaum Iônsson r ). Marscalcus enim Ca
rolus Knutson non erat cum eis, utputa qui in castro Viborgh eminus
residebat. Electus est etiam in Archiepiseopum Vpsalensem venerabilis
Dnus. Magister Iohannes de Salista, Decretorum Baccalaureus, filius præ-
faü Dm. Benedicti Iônsson. Et quia eo tempore schisma erat in Ecclesia,
vigente Concilio Basiliensi, cum Papa Felice, et electo Romæ Papa Ni
colao, cui ubique obedientia servabatur, licet Ecclesia Suecana, usque ad
mortem Dni. Nicolai Archiepiscopi, Concilio firmiter adhaesisset, missi sunt
solennes nuncii de Capitulo Vpsalensi pro confirmatione et Pallio eorum
Electi, et plures numero cum hujusmodi mandato, ut ab invicem divisi
per diversas transirent nationes, diligenter inquisituri, quis haberetur pro
indubitato Apostolico generali: et quem cognoscerent pro vero Apostolico
recognosci, ab illo impetrarent confirmationem et Pallium obtinerent.
Transeuntes igitur per Daciam et partes Alemanniæ inferioris, audi
erunt Papæ Nicolao obedientiam ubique servari. Nihilominus delibera
verunt Basileain adire, et quid ibi per Concilium ageretur, agnoscere; ita
tamen ut quidam eorum per partes Renenses ascenderent, alii vero ’per
Saxoniam, Miseenam, Turingiam et Sueviam, deinde apud Argentinarn
pariter omnes conventuri, ut quid utrinque in suo itinere cognovissent co
ram aliis aperirent, et sic collatione facta, se summarie super processu ne
gotii informarent.
Erat in hac comitiva quidam Magister Carolus Inge vasti, Canonicus
Vpsalensis, qui patrum contempto præcepto, a quibus missus fuerat pa
ctoque rescisso cum sociis inito, Basileam praecipitanter et furtive/ hoc
est clam sociis, sine dilatione accessit. Et quia decretum electionis’ ipse
portabat, cœpit negotium agitare, et Electum praefatum s) ibidem obtinuit
confirmari, sibique Praeposituram Vpsalensem, quam Electus tenuerat,
mpetravit. Supervenientibus igitur sociis, et vix tandem eum inveni-
°) Die 6 Jan.
P) Hodie Ecclesia cathedralis ibidem.
D. i 7 Febr. i448. v. Chron. AEp. Ups. p. ,o5.
1 ) Ambo Oxenstierna de Salestad, quorum ille*
Tom . II.
entibus
regnante Christophoro, jam dudum habenas im
pera, in Regis absentia, ejusque mandato, tenue
rat. v. Litt. d. ix Jun.i442. ap. Hadorph, 1. c. p. i4g.
s) Messenius male; Ecclesiam præfatam.
Sg.