T, CHRONICA
I Sä,
circa littora civitatum stagnalium pervagatus, simulabat se ad Wilsnack, de
votionis et peregrinationis gratia profecturum. Petiit autem primum a Lubi-
censibus, quatenus ei liceret per civitatem eorum cum quinque M. arma
torum transire , et votum peregrinationis, quo sacrum cruorem in Wils-
nack visitare tenebatur, ex voto perficere sineretur, caussam assignans,
quare in tanta multitudine gradiretur, quia cum alias liane viam ince
dere attentasset cum paucis, Principes quidam vicinarum et intermedia
rum regionum insidias ei, ut eum possent captivare, parabant. Lubicen-
sibus autem introitum ac transitum per eos illi negantibus, Wismarienses,
ut per eos transire posset, attentat, similiter et Sundenses m), sed nega
tiva per uirosque recepta, Rostokienses super eodem scribendo pulsabat.
Quibus transitum concedentibus, misit ad eos duos Milites, ut electis cer
tis domibus pro Regis hospitio, pararent sibi congruas mansiones.
Fama igitur erat in Rostok, quotidie Regem venturum ad locum;
sed non erat ejus intentio alia in hoc facto, quam credibile facere, eum
iturum ad Wilsnack, et ne qua esset suspicio, cur extra portum Lubi-
censem, et vicinarum civitatum tam diu gyrovagus ferebatur. Accidit
interim nocte quadam in civitate Lubicensi, domum quandam casu incendi,
et dato signo et orto clamore totam urbem ad succurrendum vocari. Tunc
Principes et Nobiles, qui de superioribus partibus Alemanniæ advenerant,
et aliquandiu jam in Lubek Regis adventum expectaverant, putantes Re
gem in portu advenisse , et per injectionem ignis incendium hujusmodi
procurasse, et impetu facto pro impugnatione civitatis aliquid attentasse,
praecipitanter ad arma prosiliunt, armatique ad portas civitatis accelerant,
nt eas aperiri vel frangi procurarent. Deprehensi igitur et interrogati cur
arma adduxissent, responderunt se, ea pro exercendis hastiludiis, aliisque
militaribus studiis advexisse, nec aliud quam civitati succurrere intendisse.
Iussi tamen sunt continuo civitatem egredi, et in loco alio, si placeret,
sua militaria studia exercere.
Rex vero his auditis, in Daciam eum suo exercitu se retraxit. Mul
tis instantiis et lacrymis Sueorum, per Regem Ericum continuo spolia
torum fatigatus, accessit Gotlandiam, quasi vindicaturus aut pacem pro
curaturus, et rogatus, ne cum Rege Erico singulari et privato conferret
colloquio, invitis omnibus, qui aderant ex Suecis, longum cum eo soli
loquium tenebat. Et continuata ejusdem Regis Erici spolia ostentabant ,
qualiter in suo soliloquio conspirabant. Egressus vero de Gotlandia, et ad
Kalmarniam navigaturus, impegit navi in lapidem, aut quodvis aliud
offendiculum; erat enim communis navium transitus, ubi nemo noverat
navigandi impedimentum «). Et fracta navi statimque submersa cum
inultis nobilibus et plebeis, Rex cum multa difficultate in cymba ad lit
tus perductus est.
Cum autem Sueci, prae cæteris sibi subjectis, odio haberentur, et
continuis ab eo oppressionibus vexarentur, etiam Dani, minus quam ex
tranei, præcipue Bavari, curabantur. Convenientes igitur Sueei et Daci
potiores, rogaverunt Regem, omnino volentes et seriöse subjungentes, quod
Bavaros suos a se remitteret, et faceret in terram suam repatriando re
dire. Quod Rex valde moleste ferens et aegre suscipiens, mores conver
sandi
m) S frai sunden se*. v) Tjustaskar. Diar. Wazten. ad an. i446.
A

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.