ERIGI OLAI
i5i
diis et spoliis affligens, in magna parte patriam reddidit desolatam, omnes*
que transeuntes navigio, mira tyrannide et rapina, vel timore et aggressu
prædonico molestavit. Quanta autem bona de oppido Holmensi evecta
surripuit, non facile est aestimare. Rex autem Christopherus ista per diver
sas querelas intelligens, respondit avunculum suum vitae necessariis indi
gere, nec vitam posse agere absque congruis alimentis jf). Considerans au
tem Sueorum abusum, quo se nituntur invicem plerumque supplantare,
usus est eorum abusu in gravissimum exterminium, dispendium et ru
inam totius Suevicæ nationis. Advertens enim, quod avidi essent et im
portuni ad petenda sibi feuda et bona tributaria de Corona, nec mutuo
sibi deferrent, quin sibi conferri deposcerent, quod alteri erat jam colla
tum, detractiones multiplicantes alter alterius supra dorsum, simulque
considerans sibi plurimum esse proficuum, si dissensiones et jurgia essent
inter illos, hanc sibi statuit in feudis largiendis censuram, ut cuilibet pe
tenti statim conferret, quod ille rogaret, dummodo pecuniam haberet in
promiu, qua de Cancellario super concessione feudi litteram redimeret si
gillatam, super quo, in ipso mox petitionis principio, Rex interrogare con
suevit. Consuevit autem littera hujusmodi de Cancellaria Regis extrahi
XX. nobulis Anglicanis, de qua pecunia, ex pacto et conventione, Rex
medietatem accepit. Feudi vero possessio tam diu duravit in manibus,
et potestate cujuslibet sic ementis, donec veniret alius, qui idem feudum
vellet optare g ). Quod quidem quandoque h) erat diei, quandoque hebdo
madae, magnum autem si et mensis, ita ut infra unius anni circulum,
octo vel decem unum feudum taliter comparassent, et vix unus eorum inde
tributa suscepit. In hunc igitur modum omne aurum erasit a regno, et
per suos Bavaros, in patriam suam per summas multas et maximas de
stinavit. Adeo autem erant Sueci sua ambitione et mutua invidia ex-
coecati, ut in tantis suis dispendiis non perciperent se illusos i).
Duxit autem Rex Christopherus uxorem quamdam Dorotheam, filiam
Markgravii de Brandeburgh &), quam nec maritali dilexit affectu, nec
liberos ex ea suscepit. Erat enim ipse Rex incontinentiae abominandæ , pro
pter quam venit ira Dei in filios diffidentiae. Vnde putabant quidam ob
ejus lasciviam, regnum fuisse plagatum caristia illa diutina, quæ sub ejus
principatu duravit. In Anglicos latrocinia exercuit, quorum naves mul
tas et magnas arripuit, bonis inaestimabilibus oneratas. Civitates Aleman
norum maritimas, diu quidem excogitata/), semel autem, sed frustra,
attentata versutia, sibi subjugare conatus est. Convenerat enim cum
Principibus Alemannorum, praecipue superioris Alemanniæ, quod con
corditer et simul, sed occulta fraude, et quasi subito super civitatem
Lubicensem irruerent, qua habita, facile fuisset etiam alias subjugare. Res
autem sie disposita erat. Die enim inter eos condicta contulerunt se ad
urbem Lubicensem Principes colligantiæ supradictæ, arma sua secum du
centes in vasis magnis, quasi vinum pro longa sua sustentatione ferentes.
Rex autem his diebus, exercitu numeroso collecto, et in magna classe
circa
/) In Chron. Rhythm. Rex ita:
”Var moderbroder sitter paa ett Skar
ITonum beliöiver ok bärning tlier.”
g) Chron. Rhythm.
En dag förlänten väl fyra ettLään,
At lian kunde göra h var an nan til ovän.
/i) Messenius perperam: quinque.
i) Cod. t. in margine, manu vetusta: o Sve-
ci ! videte abusus vestx-os. estis in culpa!
jfc) Johannis Alchymistæ filia, nupta d. 12 Sept.
l445. Secundas celebravit nuptias cum R. Chri-
slierno I. d. 29 Sept. l44q.
I) Messenius male: exagitatas.