I. CHRONICA
i5o
Sueciæ acceptare, loco conventionis Kalmarnia deputata v). Scripsit et Mar-
scalcus singulariter pro se, significans, quod de his et illis territoriis esset
ei pro suo labore per Consiliarios provisum, rogans et ipse, quod hæc et
quædam alia sibi sigillata darentur. Fiunt extemplo cuncta petita, et longe
majora promittuntur. Sed et si sidera petita fuissent, incunctanter fuissent
a Rege promissa. Verum circa Marsealcum, qui regnum cum castris te
nebat in manibus, amplius exstitit laboratum x). Hunc enim Rex Christo
pherus dulcisonis litteris et amicissimis nunciis vocavit ad Halmstad, ubi
tanta dilectio et gloria fuit ei promissa, quod non sit facile enarrare,
dum in patrem eligitur cum juramento a Rege.
Two- Adveniente testo Iohannis Baptistae, ad locum praefixum, Kalmarni-
i>herus am videlicet, Consiliarii Sueorum accedunt, Regem Christopherum susce
pturi. Sed impeditus bello, quod in rusticos Iuthones admisit, ubi magnam
stragem faciebat ex illis, litteris suis significavit se venturum ad festum
assumptionis Mariae Virginis gloriosae y). Remanserunt ergo Kalmarnise Dnus.
Archiepiscopus et cæteri Consiliariorum usque ad adventum Regis, qui cir
ca festum î\ati\ itatis M^ariae z ) portui applicuit Kalmarnensi, IVfarscalcus au
tem festinavit ad Holmis. Mox igitur venientem Regem cum processione
reverenter excipiunt, de Ecclesia in castrum perducunt, et in continenti
versus Holmis cum eo accelerant. Occurrit autem ei Marscalcus in Her-
stæk a) et cuncta ei necessaria in victualibus administrat. Quievit autem
duabus noctibus in Wadmalsô Z>), deinde applicans in Sudramalm, inde
processionaliter excipitur, et cum canticis in oppidum Holrnense, in Ec
clesiam et castrum c ) deducitur, Archiepiscopo et Marscalco hic inde eum
ducentibus. Vox autem vulgi insonuit, Marsealcum digniorem imperio
et corona. Quæ vox continuo pulsavit Regis auditum, hoc efficiens, quod
vox illa dicentium: Percussit Saul mille, et David X. millia. Mox autem
cum Praelatis et tota militia Rex accessit Vpsaliam, et in profesto d ) Ex
altationis S. Crucis, apud Morasteen, ab omnibus regnicolis in Regem una
nimiter acceptatur, factis consuetis a Rege et populo juramentis, ut fieri
est consuetum. Die vero S. Crucis more et honore Regio coronatur, cre
atis LXX. Militibus Suecis, Dacis et Bavaris, quorum primus erat Caro
lus Knutson Marscalcus. Rege vero deinde reverso Holmis, oritur adver
sus Marsealcum gravis molestia et querela a Dno. Christierno <?), dudum
ab eo injuste, ut-asseruit, captivato, cœpitque Rex exinde Marscalco plu
rimum esse molestus, et diversas contra eum occasiones quærere, causas
que perpendi, quas ille, inulta cautela et fidelium familiarium assisten
tia, declinavit.
Hic Christopherus regno Sueorum multarum calamitatum occasionem
induxit. Quam cito enim potens factus esset in regno, ip S0 dissimulante
et annuente, Rex Ericus partes maritimas regni, multis latrociniis, incen-
' diis
v) Litteræ R. Christophori, dat. Hafniæ d. 25
Apr. i44i, ap. Hadorph, l c. p. i45.
jr) Scilicet pritno post coronationem Regis et
adventum Holmiæ datæ sunt litteræ, et quidem in
amplissima forma, d. 21 Sept. i44 1 , quibus ca
strum Borkholmense, tum Ölandia, quod R. Sv.
Senatores jam promiserant, nec non curia Svart-
siöensis , cum fundis regalibus in Færingôn et
Lofön Carolo confirmavit. Eum insuper Drotze-
turn regni Sveciæ constituit, atque iu tutelam speci
alissimam contra adversarios recepit, cfr. Litteras
ex Archivo Gyllenstjerniano, quas in Monumentis
Diplom. Svecan. edidit Schröder, p. 7 . sq.
y ) Aug. 1 5.
e) Sept. 8 .
a) HerreStäke, in paroecia Wermdön.
b) Waldemarsön, hodie Djurgården, Holmiæ.
c) Cod. 2 . deest.
d ) D. i5 Sept. Cod. 2 . feslo.
e) Litteras de lite composita inter Christier-
num et Carolum d. 9 Oct. i44i, ap. Lagerbring,
liandi. II. p. 221 .