Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OLAI 
149 
sent humani auditus tantæ gloriæ celibatum 0), post etiam subjungentes : 
si linguae centum resonarent, oraque centum ferrea, Christophen laudes 
vox dicere nescit p). Quæ omnia postquam in ora populi miro eloquio dif 
fudissent, assumpto Marscalco Sueorum Carolo Knutsson, et in partem tra 
cto , tantae gloriae praerogativa præcommendatum Christopherum super 
astra ferentes extollunt, ut omnia prænarrata de eo, horum comparatione 
nihil esse viderentur. Deinde quanta gloria, extollentia, sublimatio, prae 
rogativa, dignitas felicitas ipsi Marscalco accresceret, si hunc tantum Prin 
cipem assumi et praefici consentiret, multo efficaciori quam ante sermone 
confirmarunt. Nec dubitaret ipse Marscaleus, regnum ipsum ad nutum 
sibi per omnia famulari q ), et ipsum inde habiturum per omnia quidquid 
vellet, dummodo Christopherus sortiretur nomen regium et coronam* 
Super qiiious omnibus litteras regias, die quo vellet habere, se procuratu 
ros et datuios quam facillime promiserunt. Quibus ille patienter auditis, 
et quasi vera esse crederet, simulato commendabat, laudabat, probabat, 
et nihil rationabilius esse, quam ut talis in Regem susciperetur, modis 
omnibus affirmabat; sed ea vice fieri non posse, eo quod pauci eorum, 
quorum intererat, essent in oppido congregati. Dissoluto igitur Nobilium 
conventu, referunt Marscalcum quandam inclusam consuluisse Monialem, 
quæ respondit eum Regem futurum. Et cum ille responderet, Consiliarios 
contra niti, et in Regem Christopherum consentire, illa subjunxit, pro- 
pterea tres plagas confuturas r) et saevituras in regnum, scilicet guerras, ca- 
ristiam et pestilentiam graviorem; quæ omnia transferrentur a regno, si 
Maiscalcum assumerent mox in Regetn, et eum nihilominus suo tempore 
Regiam dignitatem adepturum. Dicunt etiam infantulum quendam in mo 
nasterio Wastenensi clamasse, et matri suæ dixisse, in capite Marscalci 
coronam auream se videre s). 
Celebrata exinde dieta Arbogis t), in qua ille surgens in medium, per 
oravit in hunc modum : “Nostis (inquit) in quantis angustiis regnum erat 
constitutum eo tempore, quo me gubernatorem fieri voluistis. Nunc au 
tem mea industria et labore, sed et multiplici periculo et sudore , factum 
est pacificum et tranquillum. Rogo igitur, sic meos labores respicere et 
pensare velitis, ne cogar cum meis, quo ad vixero, mendicare, asserens 
se inulta et importabilia intuitu regni debita contraxisse.“ Sicque discessit. 
Consiliarii congregati, directo ad eum internuncio, inquiri jusserunt, quid 
sibi vellet pro tanto labore refundi. At ille optabat Finlandiam pro tem 
pore vitae suæ, Ôlandiam vero pro se et haeredibus suis, ut ab eis redi 
matur XL. millibus marcarum, quod et illi dicuntur gratuito annuisse u). 
Omnium igitur unanimi consensu litterae diriguntur ad Regem Christophe 
rum , super privilegiis et certis articulis sigillandis, quibus si annueret, 
promittunt se in proximo festo Iohannis Baptistae ei occurrere, et in Regem 
Sueciæ 
o) Sanctimoniam, celebritatem, famam, ex ipso 
hoc loco explicat Du Cancre. 
. P) Ljus imaginem Chion. Ithylhm. ita ex 
primit: 
Konung Cliristoffer var midelmata log 
Ok i ondom radom mycket slög {peritus\ 
Han var ganska feet a lüfj - ; 
Hvar Han kunde nogra skynda til kiiff 
Tlierom lagde Han sik alia vinu : 
Han var mykkit liastog i sitt sinn. 
Tom. II. 
Mast alia natter öfver minnät han drack , 
Skörlieet ok boverij var hans sak .... 
Dygd veet jak ey aff lionom sigia , 
Lygn at skrilva, är bättre tigia. 
q) Cod. 4. famulaturum. 
r) Cod. 2 . deest. 
s) Chion. Rhythm, p. 121 . 
t) An. i44o. 
u) Litteiæ Sen. R. Sv. d. 5 Jul. i44i, ap- 
Lagerbring, p. 220 . 
38.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.