1 48
T. CHRONICA
mox admissu?. Coronatio tamen ejus triennio est dilata, donec scilicet a
Suecis et Noricis susceptus pariter esset in Regem, ut eo ipso daretur in-
telligi, adeo alia duo regna Daciae esse connexa, ut nisi illa simul haberen
tur, tanquam nondum assecutus plenum et totum dominium, ad quod per
Dacos assumptus fuerat, non deberet Electus eorum coronari in Regem.
Sueci autem semper a Rege Erico illusi, depressi, contempti, adhuc eum
triennio exspectabant, vocabant, citabant, et modis omnibus, ut eis tan
quam Rex et Dominus præesse dignaretur, et justas patriae} leges conser
vari pateretur, litteris et nuneiis supplicabant h). Ille autem non se Re.
gern sed latronem et piratam eis exhibuit, quoad vixit.
Mortuo interim Dno. Olavo Archiepiscopo Vpsalensi, modo quo prae
mittitur, postulatus est in Archiepiscopurn venerabilis pater Dnus. Nico
laus Ragvaldi, Episcopus Vexionensis, vir multæ discretionis, experientiae
et scient iæ, in omnibus factis suis mansuetus, benignus, longanimis et dis
cretus. Qui Concilio Basiliensi, nomine Regis Erici, pro tribus his
regnis incorporatus, in multa veneratione habitus, et laudem adeptus, plu
rima operatus est laude digna, de ortu Gothorum, progressu, victoria et
virtute autentice peroravit, exinde deducens, quod in catalogo Regum, et
Principurn congregationibus, sessionibus, conciliis et tractatibus, Rex Go
thorum non immerito sibi vendicat primum locum t). Hujus validissimi
et venerandissimi viri, patres et Principes, in Basiliensi concilio congregati,
virtutem experti, cum ad id tenderet sacri Concilii intentio principaliter,
ut Ecclesiam Dei reformarent in capite et in membris, ut hæreses et
schismata exstirparent, et ut pacem in Ecclesia Dei ubique terrarum ser
vari procurarent, vetus illud et implacabile jurgium, guerram et odium,
quod eo tempore inter Regem Francise et Ducem Burgundiæ versabatur k\
tollere cupientes, ipsum cum Archiepiscopo Nicosiensi de Cypro /),intam
ardua et difficili caussa destinarunt. Qui et rem ipsam utiliter gerens et
perfectibiliter terminans, a Principibus ipsis donis magnificentissimis est
respectus. Hic igitur venerabilis pater factus Archiepiscopus Vpsalensis,
provida deliberatione considerans, regnum non posse sine auctoritate regia
diu stare, simulque perpendens, quod multa malitia esset in terra, cum
quibusdam aliis ad hoc animum dedit, ut Dux Christopherus , sicut in Da
cia, sic et in Suecia assumeretur in Regem.
Constituta igitur dieta Calrnarniæ,ut Rex Ericüs susciperetur et rein- \
duceretur, si redire voluisset, confluxerunt ad locum eundem Episcopi et No
biles cum Marscalco, et Civitatum procuratores. Non destitit autem Chri
stopherus procuratores et ambasiatores illuc etiam destinare, qui caussam
suam in negotio regni efficaciter promoverent. Erant autem eorum prae
cipui, Archiepiscopus Lundensis m ) et Miles quidam Claus Nielsson «), ge
ner scilicet Caroli Knu tson Marscalci Sueciæ. Qui idcirco præ aliis ad hoc
negotium electus fuit, ut tanquam amicus suadere posset Marscalco, in
Regem Christopherum consentire. Hi ergo Calmarniam venientes, tanto
praeconio sui Christophen aures omnium repleverunt, ut capere vix pos
sent
h) Cfr. Lagerbring, IV. p. 200 . Hadorph, Bil, t, Philippum, cfr. Lagerbring, 1. c, p. 524.
JtimChrön. p. i56. I) Hugo. cfr. Lagerbring, 1. c.
i) Hanc orationem, an. i454 habitam, primum m ) Johannes Laxman.
edidit Joh. Magnus, in Hist. Gent. Septentr. dein n) Rönnow, R. Dan. Senator, qui sororem
Benzelius, in Monum. p. ioi. Cnroli uterinam Catharinam Thuronis (Bielke) in
h) An. i435 inter R. Carolum VII. et D, matrimonio habuit.