ERICI O LAI
145
Capitulo Strengenensi, cum eorumElecto, huic intrusioni et intruso, facta sunt
bella, dissensiones et scandala supra modum. Dum vero hæc agerentur cum
eodem Smekone, non dormitavit hæc Regina et nepos suus Rex praefatus,
in promotione sui Daci a se electi ad Vpsalensem Metropolim, quem ad
hanc dignitatem a Domino Gregorio XII. paucis diebus postquam Domini
Cardinales ab eo in civitate Lucana recesserant, provehi impetrarunt. Hie
factus hoc modo Archiepiscopus Vpsalensis, tanquam Praefectus Regis ita
sese de temporalibus intromisit, regalia tributa colligens et extorquens,
Clero suæ dioecesis, et colonis Ecclesiarum et clericorum gravis et im
portabilis erat nimia hospitalitate et exactione: Capitulares suos contem
ptui et vilipensioni habuit, tam in consiliis, quam conversatione et allo
cutione : Cum mulieribus nobilibus multam conversationem et familiarita
tem habuit, proptereaque gravissime infamatus. Hunc Domini Capitu
lares tam scriptis, quam vivæ vocis oraculo multipliciter et multotiens a-
vizabant, et paternaliter ae fraternaliter et tilialiter sæpius informabant,
ut patet in multis; eorum missivis ad eum directis. Ex quibus etiam perspi
cuum esse potest, quantum Capitulum Vpsalense pro Clero suæ dioecesis
laborabat. Orta tandem contra eum gravi infamia, Regis quoque contra
eum animus vehementer accensus est, et displicentia magna; unde tam
per R.egem, quam per Capitulum impetratus est in caussa sua judex dele
gatus Archiepiscopus Rigensis q). Qui propterea veniens ad Holmis, et caus
sam examinaturus eandem, legitime processit, et caussa relata ad Pa
pam, privatus est idem Dnus. Io hannes Gerekini Archiepiscopatu Vp-
salensi, et in carcerem Regis intrusus. Elapsus autem a carcere venit in
Islandiam, factusque Episcopus Scalotensis r) ubi a rusticis dioecesis ejus
dem fuit crudelissime interemptus.
Quo autem deposito a sede Metropolitana Upsalensi, electus fuit per Ca
pitulum Dnus. Io hannes Ha quini de Vastenis, Ordinis S. Salvatoris, eo
quod esset Confessor et pater spiritualis ejusdem Dni. Regis, et ab eo multum
dilectus. Quem non elegisset Capitulum Vpsalense, si eligendi potestatem
liberam habuissent; sciebant enim Regis animum hujus Dni. Iohannis pro
motionem immodice anhelare. Vnde hoc modo vexationem suam redi
mentes, cum dies mali essent, et Ecclesiæ consuluerunt indemnitati, et Re-
giæ satisfecerunt voluntati. Erat enim ille homo devotus, modestus et pru
dens, morosus quidem in factis suis, sed sani consilii, et ad omnia occur
rentia sciens invenire responsa et consilia opportuna, qui et Regem tem
pore suo pro magna parte consiliis dirigebat. Hic de mandato Apostolico,
mutato habitu ordinis, portavit habitum Canonicorum Regularium, erat
enim ordinis S. Birgittæ Vastenensis. Ipse aedificavit Vpsaliæ domum la
pideam novam in Curia Archiepiscopali, et tandem morbo lepræ confectus
obiit quasi subito in officio visitationis, anno Dni. MCDXXXI. V. idus Febr.D
Defuncto autem Iohanne Haquini Archiepiscopo Vpsalensi, electus est
concorditer, rite et canonice Dnus. Mag. Olavus Laurentii Praepositus
Vpsalensis, homo seriosus, jurisperitus et magnae prudentiae. Hunc Rex Eri-
cus in tantum persequebatur, ut quamdiu Rex haberet obedientiam in re
gno, nulla via posset Archiepiscopus egressus, licet confirmatus, et in
caussa
9) Mâtinés. Bulla Martini V. ap. Celse, p. i 7 4. cfr. Finni Johanntei Hist. Ëccl. Isi. II. p. 4 71 .
'I okalholtensis, ab anno i45o ad an. x435. s) Cliron. AichiEp. p. g5.
Tom. //. c 7 -