Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

I. CHRONICA 
144 
Daci celebrandam statuerunt, decreverunt, et elegerunt quasi oecumeni- 
cum concilium in negotio trium regnorum et Regis Erici. 
Consiliarii ergo Sueeiæ tempore statuto se disponentes ad iter, illuc 
ire coeperunt, et aliqui pertigerunt. Archiepiscopus enim, illuc iturus, 
obiit Nycopiæ intoxicatus in lacte amygdalarum k), sibi a quodam Princi 
pauté in regno feria sexta pro ferculo pretioso 1) transmisso. De Dacia 
vero pauci venerunt, id solum in commissis habentes, ut Sueci desiste 
rent a petitis a Rege, et eum, sicut olim, in Dominum retinerent, nec 
sperarent suis aliquando se libertatibus, juribus aut legibus gavisuios. Illi 
vero responderunt, se libenter ilium habituros pro Rege, si apud eos ma 
nere eligeret, et eis in regno alienigenas non praeferret. Sicque inde divisi 
infecto negotio, singuli in suam reversi sunt regionem. 
Aliquanto autem inde elapso tempore, Rex venit ad Stekeborgh, multis 
scriptis et nunciis Marscalcum ad se vocare pertentans. Sed ille ad Nyco- 
piam accedens, astute declinavit astutias, significans se nihil posse tracta 
re cum Rege, eo quod regni Consiliarii non adessent. Quo in loco Rege 
pausante, venerunt ei scripta Dacorum de homagio et obedientia tinali- 
ter et ultimate subtractis. Jam enim omnem thesaurum a Dacia exporta 
verat, et regnum exposuerat tyrannidi et vastationi Bugislavi m ). Pune 
Rex in Gotlandiam festinavit, et pirata factus ex rege , multo tempore 
latrocinia exercens, regnum Sueorum gravissime affligebat «). 
Mirum autem, quod cum idem Rex Ericus multorum annorum cur 
riculis regna ista gubernasset, et multa mala multimode perpetrasset, nun 
quam a sua deciderit potestate, donec Ecclesiam Vpsalensem sua injustitia 
molestasset, et jus eligendi Arhiepiscopum impedivisset, et quendam in 
dignum Archiépiscopal! nomine intrusisset. Mortuo enim Dno. Iohanne 
Haquini Archiepiscopo Vpsalensi, qui obiit anno Dni. MCDXXXI. electus 
est canonice, rite, concorditer et omni juris ordini servato, Magister Olavus 
Laurentii Praepositus Vpsalensis in Archiepiscopum Vpsalensem.^ Sed Rex 
Erieus huic electioni, et hujusmodi Archiepiscopi promotioni in tantum 
se opposuit, ut clamor in coelum posset attolli. Nec solum sub hoc ve 
nerandissimo patre Archiepiscopo Ecclesiam Vpsalensem inhumanissime 
perturbavit, sed et sub toto decursu regiminis sui, eam quantum potuit 
humiliavit, et suo jure ac libertate privavit. Post obitum enim Dm. Hen- 
rici Archiepiscopi Vpsalensis, qüem Regina Margareta viventem more suo 
diligere videbatur, sed mortuum spoliavit o ), electus est canonice Dnus. 
Andreas Praepositus Vpsalensis. Sed cum Rex esset adhuc novellus in -re 
gno, et aperte contra justitiam et Ecclesiasticam libertatem mox in in 
troitu facere vereretur, Regina sua versutia supplevit, quod ille publice 
timuit attentare. Rlandimentis enim suis hunc Electum circumveniens, 
intrusit eum in Ecclesiam Strengenensem. Cui illusioni et intrusioni ille con 
sentiens, dictus est Andreas Smeek, sicut Rex ille, p) quem pater hujus 
Reginae de Scania, Gotlandia, Ôlandia, et de litteris, et de matrimonio 
Filii, et de relegatione Consiliariorum regni, et de eseteris sui pessimi 
regimenti, callidissime circumvenit. Vnde facta sunt in Ecclesia Strenge- 
nensi, immo tota Suecana Ecclesia scandala gravissima. Resistente enim 
Capitulo 
£•) Svetliice: Mandelm j ölk. lendit, ubi fatis concessit an. i45g. Cfr. qure obser- 
t) Cod. 2 . specioso. vat auctor infra. n 
m) cfr. Huidtfeld, ad an. i45/. _ o) Cfr. Lagerbring, 1. c., p. 02 g. 
n) Gotlandia evasit anno i44g, Poraeraniam p) Magnus Stuck.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.