Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERICI OLAI 
145 
ram et redituum, proventuumque Coronæ neglectus et exclusus, ægre tu 
lit se esse despectum. Habebat autem familiam multam, et viros in sua 
familia bellicosos, multosque labores impenderat in obsidione castrorum ad 
imperium Engelberti, spem habens promotionis et provisionis a regno. 
Quem puto hac de caussa a provisionis gratia derelictum, ut defectu ne 
cessariorum vitæ et præ inopia familiam dimittere cogeretur, sicque mi 
nus a Principante in regno timeretur. Hic egressus Sudhercopia, post cele 
bratam ibidem dietam, jussit suos se exspectare in campo, ut ipse interim 
rediret in locum, et Marscalco quidpiam loqueretur. Reversus est itaque, 
et inveniens Marscalcum cum quibusdam potioribus regni colloquentem, 
verbis quibusdam minacibus dixit Marscalco, quod distribuisset feuda regni 
juxta favorem et acceptationem personarum, statimque ad suggestionem 
cujusdam apprehendit eum Marscalcus, et die sequenti summo mane fe 
cit eum decapitari h ). 
Dum autem ea, quæ præmissa sunt, agerentur in regno, multae 
sunt in diversis locis celebratæ dietæ, et plurimi tractatus in caussa 
Regis et regni, tum inter regnicolas, tum cum Dacis et Legatis Civi 
tatum Stagnalium t>, tum cum privatis nunciis ad Regem directis, et ab eo 
receptis. Nec poterat ipse Rex mediis quibuscunque ad hoc trahi, vel 
modis aliquibus inclinari, ut regnum Sueorum, et incolas in suis juribus 
et legibus sineret gubernari, nihilque aliud poterat ab eo precibus obti 
neri, intercessionibus impetrari, aut minis extorqueri, quam quod regnum 
per tyrannos extraneos gubernaret. Laborabat nihilominus Dnus. Olavus 
Archiepiscopus Vpsalensis pro viribus suis extremis, ut Rex Ericus quoad vi- / 
veret honoraretur pro Rege, et ei tanquam vero Regi obedientia servaretur, 
ad quod rationibus, monitis et minis, Nobiles et regni Consiliarios effica 
cius inducebat. Propter quod, adjunctis sibi quibusdam Episcopis et Mili 
tibus, transivit usque ad Lundis ea intentione, ut Regem secum adduceret 
in regnum, et restitueret in pristinum gradum et regium principatum, 
contentum de eorum comitiva et Sueorum in regno famulatu. Pausan 
tes ergo longo tempore Lundis , miserunt ad Regem honorabiles nuncios 
et solennes, Dnum. Magnum Episcopum Aboënsem et Iohannem Kröpe 
lin, virum fidelissimum Regi ipsi, significantes ei per ipsos propositum 
quod habebant. Sed nihil responsi accipientes ab eo, audita ejus tyranni 
de, qua etiam tunc in Dacia coepit insanire, recedentes a Lundis, velo 
citer ad patriam sunt reversi. Introduxit enim in Daciam Ducem Bugis- 
lavum de Pomerania, cum quibusdam aliis Alemannis, ut faceret eum Re 
gem j). Putabat enim se posse eum Regem constituere trium regnorum, si 
cut ipse fuerat per Reginam Margaretam institutus. Vnde receptis quibus 
dam castris in Dacia de manibus Dacorum, assignavit ea eidem Bugislavo, 
multam in Dacos, ut prius in Suecos, tyrannidem exercens. Propter quod 
Sueci statuerunt finaliter ab eo recedere, et nunquam ei obedientiam. et 
reverentiam Regi debitam exhibere, citantes eum in dieta Telgensi ad Mo- 
rasteen sub termino XII. hebdomadarum, litterasque citationis hujusmodi 
per manus fidelium nunciorum ad ejus aspectum venire fecerunt. Finali 
ter tamen, quia Archiepiscopus mire se exposuit pro Rege, omnia remissa 
sunt et suspensa ad dietam Kalmarnensem, quam et Rex, et Sueci et 
Daci 
h) Mense Nov. i456. Diar. Wazsten. ad h. a. j) ßogislaiis IX. f. i44*. de quo supra p. 
• i) Civitates maritimas s. Hanseaticæ. ,56 i„ notis, efr. Huidtield. ad au. i45g.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.