Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

I. CHRONICA 
143 
igitur, clanculo divisi per turmas, accurrunt velocius ad locum, ubiDnus. 
Christiernus ipsa hora cum uxore se collocaverat dormiturum, nudum 
eum capientes de lecto, et spoliatum rebus et pecunia apud eum reper 
tis, in vehiculum seminudum detruserunt. Alii vero festinantes ad siu- 
bam, invenerunt familiares ejus ducentes in bonis, more talium, dies 
suos, ebrietati et crapulas et canticis intendentes, et nec suspicantes quid 
quam adversi, aut aliquid sinistri. Quos ad manus Marscalei captivantes , 
quosdam etiam occiderunt, quorum erat unus Torsten Jonsson, vir nobi 
lis et procerus, et magnse inter aulicos honestatis. 
Captivatum ergo Dnum. Christiernum et vinctum duxerunt festinanter 
ad Arosiam, et consequenter ad Örebro, ubi occurrens Marscalcus, inter 
rogabat, an vellet ei tradere castra, quæ habebat? Ille vero malorum hu 
jusmodi inexpertus, respondit se nedum castra traditorum, sed omnem 
voluntatem ejus in omnibus impleturum. Statim ergo Marscalcus ad Ny- 
copiain properavit, vinctum suum pariter secum ducens et evocatis ad se 
uxore et lilio Dni. Christierni, sic actum est, ut die sequenti castrum tra 
derent exigenti. Castrum autem Viborgh permisit eum retinere ad tem 
pus, quod etiam tenuit paene usque ad mortem 0), et facti sunt amici Da 
pi fer et Marscalcus. 
Tertius erat quidam Nicolaus Stenson, gener ipsius Marscal- 
ci, sororem ejus habens uxorem l>) qui eidem Marscalco multum infe 
stus, eum, ut potuit, impugnavit. Habebat autem castrum Stækeborg, 
faciens inde spolia, latrocinia et violentias infinitas. Saepius autem me 
diantibus Nobilibus regni, ad amicitiam Marscalei et concordiam revocatus, 
nullain fidem aut promissa servavit. Multis in suis tractatibus placitando 
illusit, sæpissimeque perjuravit. Coactus tandem firmissima obsidione, 
egressus regnum, festinavit ad Regem in Gotlandia constitutum, atque ab 
eo creatus per regnum Sucorum Marscalcus, accepit ab eo CC. armatos, 
cum quibus in regnum reversus, deferebat ubique vexillum Danorum 
D anabroka, et per totam pæne Ostgothiam consuetam violentiam facie 
bat. Continuatis igitur hujusmodi violentiis et rapinis novem hebdoma 
dis, misit Marscalcus expeditos vernaculos suos, ad tyrannos illos compe 
scendos. Qui eos aggressi in prato c) quodam inter Sudhercopiam et Nor- 
copiam, fugientes insecuti sunt usque in proximiorem villam; ubi facto 
conflictu, captus est Nicolaus Stenson cum suis, et delatus in Norcopiam die 
tertia exspiravit; familiares autem sui in Sudhercopia quam plurimi sunt ca 
pite truncati d ). Hoc tempore Norici ad scripta Regis obsederunt Elffsborgh, 
ducibus Olavo Bock, et Johanne Vmreyse e ). Sed accedente Marscalcmn 
Thurone fratre suo/), qui castrum Elffsborgh habebat in custodia, datisque 
sibi CC. marcis, eum auxilio Vestgothorum, ita sunt Baggones g) ab obsidione 
fugati, ut non invenirentur duo pariter, multis illorum occisis, et pluri 
mis captivatis. 
Erat hoc tempore Miles in Svecia quidam egregius, strenuus, elegans, 
procerus, et in rebus bellicis et actibus militaribus peritissimus, nomine 
Broder us Svenson, qui in divisione et distributione feudorum, castro 
rum 
a) An. i 442 . cfr. Lagerbring IV. p* 189. e) Coci. 2. Vynreise. Sepultus in ecclesia Vad- 
b) Margaretha Stenonis (Bielke). cfr. supra stenensi cum conjuge sua d. 19 Aug. i44q. cfr, : 
p. 189 in notis. Diarium Vazstenense ad hunc annum. 
c) Messenius contra Codd. fidem: ponte. /) Bielke. Illius fratre uterino. 
d) Cod. 2. decapitati. g ) Svethice: Norrbaggar, Norvagi.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.