Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ÊÎUCt OLAÏ 
Uï 
ët sermonis audaciam non refrenans. Accepta ergo ex verbis fejus occa 
sione, captus est et missus ad Holmis Dapifero Dno. Christierno Nilsson > 
ab eodem capite est truncatus. Ferunt autem tam in ejus captivatio- 
ne, quam, decapitatione, Dnurn. Archiepiscopum Olavunt expressum præ- 
stitisse consensum, et utrumque suasisse. Propter quod toto tempore , quo 
supervixit, quod et breve erat, abstinuit a mysterio altaris, mittens ad 
Dominum Apostolicum Dnuni. Martinüm Croger pro restitutione aut di- 
spensatione, quem ante mortem Dni. Archiepiscopi puto non fuisse revet- 
sum» Captus est etiam cum eodem Erico praefatus Hans Mortenson, et 
apud castrum Arosiense rotatus. Dnüs. autem Thomas Episcopus Strengen 
nensis , qui unus erat fidejussorum * tota vita sua affligebatur animo, et 
Vehementer indoluit > seque velut infamem habebat) pro eo quod ita den 
eeptus est, pro quo, ille ne deciperetur, fidem fecit t>). 
Eo tempore captus est Jbsse Erikson in claustro Vadstenensi, a ru 
sticis de contracta Askahärad w) et in placito Motala morti adjudicatus j 
et securi decapitatus x). Propter quod Marscalcus rusticos illos immitis 
sime talliavit, non quia mortem doluit sic defuncti, sed ut timorem in 
cuteret talia faciendi. Nihilominus Vermelandenses et Vallenses quosdam 
Praefectos Marscalci eo tempore occiderunt ^ quorum unus erat Bencht 
Gunnarson. Alii similiter rustici minaciter contra Dominos insistentes 
multum contumaciter se gesserunt. Sed Marscalcus eorum audaciam et 
praesumptionem sagaciter reprimebat, in eos, qui deliquerant, poenis debi 
tis vindicando, licet multi Consiliariorum eum ab hoc avertere niterentur , 
quorum erat praecipuus Dnus. ChristiernUs Dapifer, qui vulgi communi 
tatem sibi putabat velle attrahere, et Marscälco principatum aufferre. Muh 
to tamen tempore sub specie amicitiæ sunt invicem conversati, Dapi 
fero vocante Marscalcum filium, et tanquam juniori consilia m singulis 
dante, licet forte minus expedientia. Ille autem eum patrern vocans, et 
nihilominus sentiens, ad quem finem tenderent data sibi per eum consi 
lia, caute dissimulabat. Intellecto tandem quod Dapifer ChristiernUs, cum 
quibusdam alus, Regi vellet assistendam et homagium ptæstare , aut si qua 
erat alia caussa non adverto, cum esset Dnus. ChristiernUs in curia sua 
Revelstadh y') toto testo Natalis Domini Constitutus, circa Octavas Epi 
phaniae misit satellites suos Marscalcus, Capitaneo quodam Claus Lang z) 
constituto, ad Dapiferum captivandum. Scripsit autem ei epistolam hu 
ius effectus : 
“Dilecte Pater, noveritis me esse in Skenmge, aut in tali loco. Si. 
igitur vobis aliquid acciderit, Ibi me invenietis.“ Lator vero huiusmodi 
litterarum, armatos prædictos modico intervallo praeveniens, et scripta 
Marscalci hora electa praesentans % mansit in Curia Revelstadh usque ad 
noctis tenebras, et usque adventum se sequentium armatorum, observans 
ne portæ clauderentur, aut clausæ in eorum adventu apperirentur. Ingressi 
igitur 1 
Lagerbring, HandI. 1H. p. 2 .S 8 . 
w ) OslroGothiæ. 
#) De nece illius cfr. Diar. Wazsten. ad 
v) Littéral eiusdem Carolo Canuti datæ ap. 
Ok domde iber' strax Domen sva , 
At Hau skulle fra ilufvudet gaa : 
Ther huggo the tliet aß utan Hard 
1456. Cli ron. Rhylbm- ita : 
Ok satten midt i theii Ring; 
’’The förden sva til Motala Ting, 
Med en Yxe, the skötte ey Svärd.’’ 
y) In paroecia Altuna Weslmanniæ. 
z) Claus varl Lanken. Chron. Rhythm. 
*) Messenius male: præsentes. 
Tom, II,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.