/
I. CHRONICA
i4o
Post mortem Engelberti, assumptus est in generalem et unicum pro
visorem et gubernatorem regni Carolus Knutson Marscalcus, qui etiam
vivente Engelberto cum eo coeperat, ex Nobilium electione, ipso consen
tiente, regnare. Hic accepta regnandi occasione, secutus est Erici Regis
ad se dictas astutias, proverbio usitato: “Vitra mensuram lodicis non rege
suram,, s'). Coepit enim pro se quidem prudenter agere, et ad suimet ipsius
conservåtionem et profectum temporalem animum dare, proventus quidem
et obventiones regni parcissime distribuebat, omnia pænè, quæ tributi ratio
ne provenire poterant, suis usibus reservando. Hoc enim modo se poten
tem faciebat, dum omnes satellites, clientes, stipendiarii, propugnatores,
et quorum officia Principibus sunt necessaria, ad eum confugerent, qui
potens esset eis largiri stipendia. Sed et veredarii constituti sunt, qui oc
culte svaderent aliorum clientulis Dominorum, ut ad Marscalcum confu
gerent, qui plena manu stipendia tribuebat, relictis his, qui etiam pro
seipsis cogebantur mendicare. Sic per omnem regionem discurrentes , et
magnificentiam gloriæ huius Principis prædicantes, attraxerunt multitudi
nem copiosam, ut Ericus Puke diceret ei in faciem: Karl Knutson, lalla kenn
tina stojfvare, the lokka borth alla mina tienare t). Cum autem maiores et superiores
Milites regni conquererentur se non sufficere providere clientibus, et su
stentare familiares suos, eo quod modicum aut nihil haberent in auxilium
de Corona, prudenti sed versuto respondit consilio, quod plures non as -
sumerent, quam sustentare valerent.
Idcirco multi coeperunt se ei opponere, et etiam publice adver
sari, et primo quidem præfatus Ericus Puke, qui Engelberto fuerat
familiaris et dilectus et in societatem conjuratus. Hic fecit occulte
rusticos sollicitari, ut ipsi in sublimationem et principatum ipsius
unanimiter acclamarent. Finaliter autem accessit in Valles , et inde ali-
qualem eduxit exercitum, cum eo perveniens usque ad sylvam, quæ di
citur Helleskogh u), ubi eidem occurrit Carolus Knutson, Marscal
cus, cum exercitu educto de Holmis, de civitatibus et familiaribus Epi
scoporum et Nobilium collecto. Et bello ibidem commisso, et Caroli
exercitu paulum retracto, de pace tractatum est, ut Ericus Puke veniret
Arosiam, cum Marscalco et Consiliariis regni locuturus, de ejus securitate
quibusdam Episcopis et aliis magnis viris fidem facientibus, et eum certum
reddentibus de reversione salva et indubitata ad suos. Suadentibus autem
familiaribus et amicis, ne se crederet manibus æmulorum, non acquievit
eorum consiliis, asserens se non posse nisi inter Nobiles et Dominos regni
honorifice conversari. Confidens ergo in his, quæ dicta sunt ei, accessit
cum paucis Arosiam. Venit autem cum eo quidam Hans Mortenson, qui,
quasi Collega suus, vehementer sollicitabat indigenas in favorem et par
tem Erici Puke. Conveniunt igitur ad tractandum de pace in stuba Con
ventus Praedicatorum; attento autem, quod Ericus Puke animose et in
caute loqueretur, ut capi posset in sermone, factus est in stuba ipsa fu
mus nocivus, quem sustinere non possent, unde placuit Majoribus inde
recedere, et in castro reliquum habere tractatum. Quod Ericus non per
pendens, loquebatur ut prius, cx animo effundens, quod habebat in corde,
et
s) ”Vackta tu tina fötter ey länger utsträcker, venaticos) qui omnes meos seclucunt servos.
J An som skinfällen räcker.” Chron. Rhythm. u) In paroecia Haraker Westmannise.
■t) Revoca tuos exploratores ( stofvare, canes
-
r %

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.