t 38
I. CHRONICA
Knutson: Progressus inde ad Kalmarniam, negato sibi introitu, posuit
custodes in Kleckeberg j/), Nils Stenson z) , Hr. Gotskalk Bencht-
son à) et Hr. Gôstaff Laurensson b~). Interim vero servi Nicolai
Stensson callide obtinuerunt castrum Brymsîiuus c). Inde progressus
Engelbertus intravit Blekingiara, et cum venissent ad pontem Sillebrocf)
observabant meatum et pontem Blekingenses, et cives de Rotneby e). Visa
autem potentia Engelberti, coeperhnt pontem diruere, sed equites Engel
bert! praecipitanter accurrentes, ne pontem tollerent, prohibebant. Trans
gressus ergo pontem, cum hostes fugerent, signo pacis erecto, revocat fu
gientes, et facto colloquio, omnes ei obedientiam praestiterunt. Intrans
ergo oppidum Rotneby, brevi pausa facta ibidem, praefecit oppido Capi,
taneum quendam Claus Langh, indeque progressus transivit ad L a ga
ll olm, ubi convenerunt ad eum f) Smalandenses et Vestgothi.
Firmata igitur obsidione castri illius, principibus Boetio Milite etSve-
none constitutis, assumpto exercitu reliquo ad subjiciendam Scaniam pro
perabat. Sed congregatis in proelium Scanensibus, ductor eorum Petrus
Oxe g) Engelberti impetum arcere conatus est. Vterque igitur exercitus
ad transitum communem, qui erat per pontem Rynabro h), festinabat.
Dum autem equites præcursores exercitus utriusque juxta pontem praefa
tum sibi invicem occurrissent, veriti sunt servi Petri Oxe a facie servo
rum Engelberti, atque in fugam versi, ad Dominum suum praecipites per
venerunt. Captivatus autem unus eorum, nomine Kanutus Saxtorp, certi-
ticavit Engelhertum de grandi exercitu Petri Oxe. Quo intellecto Engel
bertus suum retraxit exercitum, et per pontem retroire mandavit, pon
temque post transitum dissolvere. Quod cum audisset Petrus Oxe, con
versus inde cum suis festinabat ad vada Tranarpavadh i). Quod et En
gelbertus suspicabatur, et præveniens illum , vada praeoccupans observa
bat. Ab utraque igitur ripa fluminis, exercitus una regione pausabant.
Firmatis igitur treugis inter Sueciam et Scaniam, hoc quoque in pactum
adductum est, ut nisi Engelbertus ante vigiliam Paschae obtineret castrum
Lagaholm, ex tunc dissolveret obsidionem et castrum dimitteret in
turbatum.
• ' • ' *** J )
Die igitur Cœnæ Domini k), dum : litterae pacis conticerentur, En
gelbertus transiit ad Lagaholm, et eo obtento reversus est. Tunc di
vertit ad IIal,m.stadh, et oppido accepto transiit ad Wardbergh, et eo
obsesso, et Capitaneo Dno. Brodero Svensson l) ibidem constituto, ten
debat ad Elffsborg, ubi hoc cum præfecto, dicto Matthis Kale, ac-
.tum est, ut ille nihil acciperet de reditibus consuetis, nec de feudo se in
tromitteret, aut aliquid acciperet nomine et ratione tributi, post hæc
descendit ad Axavald, et obsedit illud, ibique decidit in lectum aegritu
dinis, eratque languor fortissimus, propter quod, ut potuit, inde ad Öre
bro devectus est.
Erat
d) De qno vid. Chron. Rhytl/m. P- 82.
e) Erupormm Blekingiæ.
/) Cod. 2/4. et Messenius: in unum.
g) C °d. .2- 4- Uxe. R. Dan. Senator, J loc
tempore C apitaneus castri llelsingburgensis.
h) De quo CJiron. Rhythm, p. 82.
i) In paroecia Quidinee.
1) Apr. 4. V b
l) TjurJmfviid, de cujus inleritu auctor infra
loquitur.
y) In paroecia ejusdem nominis prope Cai
rn ariam.
z) Natt och Dag.
; «) Ulf-
b) Snakenhorg.
c) Ad pagum Bröms et amnem Brömsebäck,
qui Blekingiam a Smolandia dividit, rudera hu-
Jds förtalitii observavit Sjöborg, Blekings Ilist.
il-äp... 2 jl 5- Alii legunt G rimshus, ad Grimskär,
juxta Calmariam. clr. Chron. Rhythm, p. 81.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.