1 36 ï. CH H O NIC A
win o), vellent ejus exspectare responsa super, certifieatione de servandis pro
missis, et damnis post coinpactata illatis plenarie reparandis: ali o quin sciret
se linaliter excludendum a regno, omni homagio, fidelitate et obedientia
p>osthabita et subtracta. Audierant enim, quod glacie resoluta venturus
esset ad Holmis, cum Duce Bugislavo de Pomerania, ut eum Regem insti
tueret , sicut et in Dacia attentavit p ). Interim Sued cives Holmenses
sollicitai) ant Engelbertum per nuncios occulte destinatos ad ipsum, qua
tenus manum apponeret pro Holmensi oppido acquirendo. Veliementer
enim suspicabantur Sued Holmis habitantes, ne eis accideret, quod, Rege
Alberto captivato, accidit concrematis viris. Verum Engelbertus majus
aliquid in hoc facto perpendens, suasit et mandavit omnibus congregatis
Arbogis, quod se abinde non dividerent, sed ex eadem congregatione
transirent ad Holmis, ad intelligendum mentem Dacorum illic remanentium,
qui fuerant intermedii et quasi internuncii in tractatu novissimo cum Rege
recessuro celebrato. Considerabat enim, quod rem grandem et plenam pericu
lis attentarent, dum Regi per scripta sua hornagium et obedientiam subtra
hebant. Daci vero oppidum et castrum munitissimum regni ad manus regias
observabant, unde curandum putabat, ne ex ea parte ingrueret eis bellum.
Venerunt ergo per modum exercitus, quotquot Arbogis in Dieta fuerunt
congregati, ante portas oppidi Stokholrnensis, quorum dum cives sentirent
adventum, clauserunt portas, et cucurrerunt ad arma. Quo stupefacti,
qui advenerunt et vehementer admirati, jusserunt certis ex eis propius
accedere, et caussam hujus eorum exclusionis investigare. Tunc quatuor
principaliores eorum, videlicet Engelbertus, Carolus Knutson Marscal-
cus, Dnus. Gotscalcus Benktson y), et loan Karlson r), signo pacis
erecto r), accesserunt ad portam, petentes ad se evocari Proconsules civita
tis. Ad quos egressi duo Proconsules Alemanni interrogati, cur eos a lo
co excluderent, cum cives eorum liberi, quo vellent, per regnum discur
rerent? Responderunt se collocuturos /) desuper cum Dno. Erico Nil-
son, qui castrum nomine Regis habebat. Inde reversi secundo u ) rogabant
eos paulisper tardare, eo quod exspectarent adventum Iohannis Kröpelin,
dicentes quod Dnus. Ericus nihil, nisi in ejus præsentia, vellet tractare
cum Suecis. Proconsules igitur iterum ingressi, longos inter se fecere
tractatus; Sueci autem exclusi, residentes v) in equis, multas molestias tem
pestuosi aëris sustinebant. Egressi autem Proconsules tertia vice, dixerunt
se nullam habere commissionem a Rege de eis intromittendis. Interro
gati tamen denuo, anne eis liceret intrare? responderunt, quod illa vice
non forent admittendi. Tunc callide signo pacis suppresso, quia promis
sum erat Proconsulibus exire, et ad suam securitatem redire, ad quam
bina vice redire permissi fuerunt, iterumque sine nova assecuratione egressi,
apprehensi sunt et captivi abducti. Miles autem ille Ericus Nilson por
tas
o) Svef. Fastan. Fe!>r. 25.
p) Jam ab anno i4i6 agitata fuisse de hoc Suc
cessore consilia, probant Litterae R. F.rici, quibus
Erico Diteku Jura confert Nobilifati-s ’ for tro-
scap oc thieniste soin thenne brefforer Eric
Diækn riget oc oss her till giort hauer oc oss
oc wor kære husfrue drotningh Philippe oc wor
fatherbrothers hcrtugh Buggislafs aff l’omern
ækte Son, um wij icke sjelue barn eftir
oss lade, her æpter troliga göra skal suo Ifengie
han lefuer &c.” Flensburgi d. i Sept. i4i6. Orig.
Membran, in Archivo Gyllenstjern. Cfr.Dalin,II.
p 653. Lagerbring , Handl. Ill p. 2 ii-
» o) Cod. 4. et Messenius: Gostavus Benktson
(Ulf), cfr Uggla, RâdsL. III. p. 49 .
r ) Färla.
s) Chron. Rhythm, ita:
*’The stungo en Hatt pâ ena gLiva,
För Stadzporten the tha trafva,’’
t) Cod. 4. colloqui velle.
u) Messenius perperam ■ duo.
v) Messenius male : se fidentes.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.