I. 'CHRONICA
1 54
dentes, promiserunt se velle Regem accedere, et seriöse pro concordia la
borare. Tunc datis eis ab Engelberto viris , qui eos salvos et securos per
regnum usque in Daciam perducerent, iter aggressi sunt, et accedentes
Regem cum Consiliariis congregatis, intentionem Sueorum per articulos
explicarunt. Quibus propositis et auditis, Rex traxit Consiliarios in partem,
ad habendum mysterium consilii sui cum illis. Inventum igitur est per
eos celebrandam esse Dietam Halmstadhis, ad quam tam Sueci, quam Da
ci Regis nomine conveniunt. Vbi facta congregatione deliberatum est, Re
gem debere redire ad Holmis ad festum S. Olavi, et ibi caussas singulas,
hoc negotium concernentes, fine debito terminandas. Jam enim redierat
Archiepiscopus Upsaliensis Olavus s), quem Rex nullatenus volebat ad
mittere, quem etiam innumeris injuriis lacessivit. Hic accedens cum aliis
sibi adjunctis ad Dietam Halmstadensem, pro Rege fidelissime laborabat,
nec omnino volebat admittere, quod ei reverentia et potestas regia aufer
retur: unde sua inductione decretum est, ut haberetur pro Rege Sueciae
quoad viveret. Vnde in eadem Dieta Engelbertus et ceteri Sveci resti
tuerunt ad manus Regis Hallandiam cum civil atibus et castris. Acta hæc
sunt anno Dni. MCDXXXV. circa Inventionem S. Crucis a). Interim Engel
bertus fecit fodi circa Telgas, pro navibus educendis P), foveam c).
Adveniente termino, quo juxta condicta Rex debuerat Holmis adesse,
Sued properanter accedunt, sed quia Rex non ad terminum statutum ve
nerat, clamor attollitur contra eum; sed ad Dacorum Holmis repositorum
instantiam, prolongatus est terminus præfixus ad festum Nativitatis Mariae
virginis d). Veniente igitur Rege ad terminum illum et Holmis pausante,
congregati sunt Sued, et in Jungfruhampn eligunt stationem e). Die ergo
Nativitatis Mariæ, certos (Je paçte sua cum pleno mandato deputant pro
curatores, mittentes eos ad monasterium S. Clarae. Deinde domus S. Spi
ritus j) locus colloquendi et placitandi eligitur. Eratque prima et tota in
stantia Sueorum, ut permitterentur in libertate sua, juxta Leges patria:
antiquas et approbatas, uti bonis suis; et quod deputarentur, qui regnicolis
justitiam ministrarent, juxta quod Rex juraverat tempore coronationis suæ.
Rex autem, cui ista gravia erant ad audiendum, multa quærebat diverti
cula et anfractus; erat enim tota intentio sua, auferre a regno Sueciee
nomen regni, et eo uti juxta libitum suæ voluntatis, reputans nullos esse
debere Consiliarios hujus misserabilis regionis, sicut Romani abstulerunt
a Iudaea nomen regni. In caussa enim et negotiis Daciæ utebatur consilio
Majorurn, et ibi Consiliarios habebat; in negotiis vero et caussa Sueciæ, non
Svecos, sed Dacos et Alemannos Consiliarios habebat. Cum autem Sueci
ad suas cavillationes et evasiones, Leges apertas et juramenta sua publica
in contrarium obiecissent, versutia sua amplius eos deridens, rogabat eos,
ut saltem tria castra, scilicet Stokliolm, Kalmar et Nyköping, qui
bus vellet, eum permitterent assignare. Quod illi putantes eum petiisse
ex animo et sine fraude, humiliter annuerunt, petentes et ipsi suppliciter,
ut ipse eis omnem displicentiam remitteret et rancorem, quod et ipse se
facere
z) Olavus Laurentii Trögdensis, de quo infra,
a) Maji 5. v. Hadorph, Allegi Chr. Rhythm. p. 86.
b) Cod. 2.-4. ducendis. Messenius: recfucendis.
c) Fossa Telgensis, nostris primum tempori-
Him meente göra en Graff sva djup,
At man skulde fara med Skipp ther utli.
Thet kunde tha engin gang liafya,
Ok engin kunne s va djupt grafva.”
bus ad finem perducta, de qua Chrom Rhythm. ita:
’'Mädan the Herra them daktingan hafva,
iïegynte Engilbrecht i Talge (SöderTeige j graiVa,
ri) Sept. 8.
e) Prope Holmiarm
f) Helgeands Hus, in insula ejusdem nominis.