ERIC! OLAI
illius, suis omnibus exportatis et castro incenso, navigio diffugit ad Hol-
mis. Mirum autem, quod cum vidissent Regem in tanta potentia adve
nisse, et oppidum Holmense multosque potentes in armis secum habere,
ita se ab invicem dividere sint ausi, Regisque potentiam, iram atque fu
rorem in tantum parvi pendere, et pro nihilo ducere, ut se inermes et
indoctos ad bella aestimarent posse resistere, et nulla ejus adversa formi
dare. Rex autem eorum animositatem considerans, munivit armatis insu
lam Domus S. Spiritus r), et fratrum Minorum s) , et loca cetera oppor
tuna. Die igitur statuta, firmatis treugis, dum ad colloquium convenis
sent, interrogabat Rex, ob quam caussam eum excludere, et regno suo
privare niterentur? Illi autem responderunt, non se hoc intendere , sed
hoc duntaxat efficere, ut Leges patriæ et privilegia atque libertates et sua
cuique jura servarentur, rogabantque, ut judices eligerentur, volentes se
super omnibus factis suis in caussa Regis justitiae et judicio se submittere,
et nec in minimo juris et justitiae ordinem declinare. Quibus Rex auditis,
neque eis consuetas libertates et jura concedere, neque judicii examen vo
lebat admittere. Vnde hoc solum ea yice inter eos actum est, ut treugæ
essent inter Regem et regnicolas usque ad festum Nativitatis Virginis glo
riosae sequentis aestatis t). Jussit autem comburi castrum Stæke, quod
tum habebat Iohannes Kröpelin in commissis, timens, ne forte Sueci
id acciperent occupandum. Conclusum est igitur die Martini «) de treu
gis firmandis, et quod Praefecti et Officiales Regis, non se intromitterent
de tributo levando, nec ad rusticos accederent, sed in locis suis pacifici
residerent. Tunc Rex dimissis in castro et oppido Holinensi DC. armatis
de exercitu suo, in Daciam remeavit.
Sueci vero ibidem congregati, antequam ‘dimitterentur ab invicem,
statuerunt Dietam celebrare Arbogis, in octava Epiphaniae Domini r).
Vbi eo tempore congregati elegerunt concorditèr Engelbertum in Guber
natorem regni, alios quosdam Capitaneos Contractuum statuentes sub ipso,
ut in quolibet territorio regni esset, qui prospiceret, si quid periculi immi
neret. Quibus, ut praemittitur, congregatis, scripsit Iohannes Kröpelin
de Holrnis, significans se velle cum eis conferre, rogans quatenus Sikto-
niam pro loco conventionis eligerent. Vbi celebrata est Dieta circa fe
stum Purificationis Mariæ x ), veniente illuc cum Kröpelin Commendatore
quodam de Prussia y). Tunc praesentes de Suecis, coram Commendatore
exponebant singula, unde omnis displicentia et discordia provenissent : In
quantis eis scilicet Rex injuriatus fuisset, et quid ipsi in contrarium atten
tassent, et quomodo caussam cum Rege discutiendam judicio obtulissent,
nec admissi fuissent. Ad quae omnia Commendator et Kröpelin respon
dentes, quasi interloquendo et exhortando suaserunt, attentanda esse ali
qua apta et convenientia media concordiae ineundae, potius quam judiciale
examen et juris ordinem subeundum. Tunc Sueci ad utrumque se para
tos et benevolos exhibentes, desiderabant saltem aliquam viam pacis et
concordiae attentari. Illi igitur mediatores se fideles in hac caussa spon-
r) Hodie Helgeandsholmen.
s ) Grâmunkehoim. Hodie Riddarholmen.
O Sept. 8.
*0 Nov. 11.
dentes
y) De illo Chron. Rhythm, itat
”1 Stockholm monde en Prytzsk Herre vara
Han skulde ok med til Siktuna fara: ....
Then Komp t are (Komthur , Commendator)
*0 Jan. i4.
x j Febr.
loto Svenska förstånd«
Huru Konungen hade giort them vanda.”
34 .
Tam. II.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.