Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

132 
I. CHRONICA 
suis melioribus exportatis, igne subposito et castro combusto, in Daciam 
festinavit. 
Omnibus igitur his fortalitiis et regionibus sibi subactis, intravit En 
gelbert us Hallancliarn, convocans ad se populum illius universum, et de 
Norra Halland omnes ei homagium et assistentiam promiserunt, aliis 
non audentibus propter vicinitatem castrorum. Accessit igitur Engelbertus 
ad War dbergh, evocans ad colloquium Dnum. Absalonem Pedherson m) t 
et eum castrum sibi importune tradi mandaret, tali sunt conventione foe 
derati: Quod idem Dnus. Absalon non se intromitteret de terra Hal- 
landiæ, percepturus nihilominus medietatem de tributo, quam medietatem 
sibi assignare debebat praefectus Engelberti. Combusto deinde castro Fal 
kenberg, divertit ad Halmstad, cui apperientes cives portas suas, in 
trantem eum cum humilitate susceperunt. Tunc congregati Scanenses, in 
potentia apud Laghaholm ») cum suo exercitu pausaverunt, ad quos 
accedens Engelbertus, tractatum pacificum iniit cum iisdem. Erat autem, 
fluvius intermedius inter utrumque exercitum. Vtrinque igitur firmiter 
promissum est litteris desuper confectis et sigillatis, quod inter Sueciam 
et Scaniam pacis foedera fixa manerent; quod si pars altera vellet ab hoc 
foedere resilire, deberet XII. hebdomadis ante exitum pacis, partem alte 
ram avizare. Quod quidem Sveci facturi fuissent in Lundis, Daci vero 
Yastenis, nuntiis et litteris manifestis. 
His itaque gestis, Engelbertus cum gloriosa victoria in Sveciam est re 
gressus, Praefectis et Exactoribus iniquis et exteris ejectis a regno, et ca 
stris ac munitionibus regni vel recuperatis, vel eversis. Quis autem non vi 
deat opus hoc divinae fuisse clementiae, pauperculos incolas regni tam inique 
et tam diu depressos, pietatis oculis respicientis et respirare paululum 
concedentis. Non enim in humani sanguinis effusione, aut Christianorum 
strage patrata sunt ista; sed divina virtute sic terrente tyrannos impios 
et crudeles, ut velut a facie ignis, adventum fugerent Engelberti, et, quod 
mirum est dictu, de transitu tanti exercitus et continuo discursu per re 
gnum, nemo eorum, per quos erat transitus, vel in modico gravabatur, vel 
laedebatur, ut communiter diceretur, Engelbertum et suum exercitum nec 
valorem unius gallinae alicui abstulisse. 
Rex ergo Ericus, rumoribus bis auditis, de tota Dacia ac etiam certis 
regionibus Alemannorum, immensum collegit exercitum, navigio eum du 
cturus in Sveciam depraedationibus exponendam. Multa igitur damna pas 
sus in via et multa faciens, tandem pervenit ad Holmis, multis præ tem 
pestate missis navibus et viris. Audiens autem Engelbertus Regem cum 
potentia advenisse, regnicolas jubet pro defensione patriae singulos de sin 
gulis habitaculis proficisci. Nec mora, quasi ad epulas invitati, de omni 
angulo regni majores natu, civitatenses et rustici in unum concurrunt et ad 
Holmis festinant, Regemque in oppido Stokholmensi firma obsidione 
concludunt, Vplandensibus ante portam aquilonis, Sudhermannis ante 
oppositam se collocantibus , Engelbertus vero cum Vestmannis et Neriei- 
anis o) se collocavit in Longholm p). Interim Rodenses q ) expugnaturi 
castrum Östhammar, necdum ad locum pervenerant, et ecce Præfectus 
illius, 
m) Herr Axel (Toit), de quo Cliron. Rhythm. °) Cod. 2: Nordhtnannis. 
p, 72 in notis. p ) Hodie Långholmen. 
n) Hodie Laholm. q) Roslagi.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.