I. CHRONICA
1 3d
bus nobuloruiHi Qua summa ideo puto Dominos Cruciferos de Prussia
fuisse contentos; nam Sueci ad inandatum Reginæ bellis continuis Got-
landiam infestabant, multa ibidem damna passi, unde fatigati Pruteni hoc
modo redemerunt vexationem suam, ut saltem aliquam partem mutui re
cuperarent. Nota exinde^ notorium esse. Gotlandiain ad Sueciatn pertinere,
quod eam a Ptege Alberto, qui SüeCiam tum tenuit* Domini de Prussia in
pignus receperint pro maxima auri sumina. Rex vero Ericus Pomeranus
et hujus Reginæ nepos, materteræ suæ moribus in Dacia educatus, ac per
eam de suo regimine informatus, regnum Sueeiæ perpetuae servituti sub
Dacia subjicere laborabat, ad hoc dirigens motum animi sui, ut regnicolæ
ad tantam inopiam volverentur, ne esset eis aliquando possibile vel in
minimo reclamare. Sic enim et Philistei tiliis Israel jugum imposuerunt
servitutis, ut non esset faber ferrarius in toto Israel* sed unusquisque pro
cuspide acuendo necesse haberet a Philisteis opem artificis mendicare. Pro
viderant enim Philistei, ne esset clypeus aut lancea * aut aliud genus ar
morum in Israel, quo se possent adversus eos tueri. Qua arte usi sunt
Persæ* obtento suo tempore monarchies principatu. Moris erat Persis Du
cibus tunc temporis, omnem ducere in arma domum. Hoc enim prudenti
consilio exstitit adinventum, ut omnis domus Persarum potens esset et
docta in armis, ut scilicet dum opus esset, potentes essent Persæ subju
gare et sub jugo tenere ceteras nationes* Ad quem linem tendit et Canti
cum illud:
Nutriat hunc Suecia, Norvegia vestiat illum;
Militet ex Dacia, per tempora Rex sua multa u).
Sic enim dictum est Regi Christophero : Swerike skal tdher fSdha; Norike sfat
cdher klddha; medh Danmarck skole j stridha v ).
Mortua autem Regina præfata, cum Rex Ericus liberam administra-
tionem regnorum, et pleno jure fuisset assecutus regium principatum, as
sumpsit Consiliarium quendam Militem, Dnm. Hinricum K ôningxmarh,
cujus consiliis per omnia ducebatur. Hic igitur de regno Sueeiæ, tale de
dit Regi consilium de tributo perpetuo imponendo, ut de singulis Contra
ctis, Territoriis,. Districtibus et Civitatibus solverentur certæ denariorum
summae, in hunc finem, ut quantumcunque regnum hominibus vacuare-
tur> sive pestilentiis, sive guerris, sive modis aliis: quantumcunque et
iam homines depauperarentur angustiis et caristiis, talliationibixs j sicut ipse
facere intendebat, nihil Regi in suis obventionibus deperiret: solverent
enim vivi pro mortuis, et habentes aliquid pro nihil habentibus essent
perpetuo obligati. Et ita tributum, quod suo tempore de regno solveba
tur, non erat legale, nec ab antiquo consuetum, sed præfati Consiliarii
sui astutia adinventum. Quod etiam pecunia daretur pro tributo, non
fuerat antiquitus observatum; sed iste erat modus sibi conveniens, ad eva
cuandum regnum omnibus rebus, quæ poterant in pecuniam commutari.
Iste etiam erat modiis aptus ad transferendum in Daciam, quicquid potuit
Svecia comportare, ut veraciter dici posset: Spoliavit Ægyptios, ditavit
Hebraeos.
Hæc et alia erant, quaï Engelbertum movebant ad apponendum ma
num
u) Cod. i. 2. Nulriat hunc Svecia, vestiat Nor- v ) Hocce dictum alii referunt y cl R. Margare-
vegia, dimicat 'cum Danis. tam, quasi illuti instillaverit R. Erico Pomerano.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.