Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OLAI 
dum. Facile autem ipsi ad concordiam redierunt, eo quod omnibus idem 
Johannes erat acceptus, ut puta qui se legaliter gesserat in actibus suis, 
et pacem semper atque concordiam in regno, quantum in eo fuit, procu 
raverat observari. 
Face igitur ad tempus certum cum Stokholmensibus stabilita, Engel- 
bertus testinat ad Örebro, quod tenuit quidamKetilberg i), et obsidione 
firmata hoc pacto conveniunt, ut nisi infra VI. £) septimanas veniat Ca- 
pitaneo auxilium a Rege, castrum foret tradendum Engelberto. Inde di 
vertens obsedit castrum Nykopense, quod habuit Albertus Styke, similique 
conditione suscepta, transivit ad Ringstadhahholm /), cujus Capitaneus 
erat Henricus Styke. Quo obsesso, dum ille protervius responderet, fecit 
Engelbertus quoddam ligneum ædifieium supra aquas, altitudine quinque 
mansionum, multo ingenio praeparari m). Quo viso, petiit Capitaneus ca 
stri inducias quinque dierum, et hac ratione obtinuit castrum illud En 
gelbertus. Audierat enim Engelbertus his diebus, Consiliarios regni, a Da 
cia atque a Regis praesentia nuper reversos, constitutos esse Vastenis; 
ideoque relicta apud Ringstadhaholm majori parte exercitus, se transtulit 
ad Vastenas, exercitui relicto districte praecipiens, ne ullum verbum cum 
adversariis interim loquerentur. Multos igitur Consiliariorum invenit 
congregatos Vastenis, Canutum «), scilicet Episcopum Lincopensem, Sig- 
gonem o) Scarensem et Thomam p) Stregnensem, aliosque quam plures 
conditionis laicalis; quos omnes seriöse hortatus est, studium et laborem 
suum ad hoc convertere, ut patriam suam liberent ab iniquo q) et impio 
jugo servitutis, quo ab exteris premebatur, et animum darent reducere re 
gnum Suecise ad pristinam libertatem, ut tributa et onera legalia solvan 
tur ex post, juxta rationis aequitatem, et ut possibile esset laborantem et 
iam agricolam de suis laboribus sustentari. Nam a temporibus Magni Re 
gis ultimi, regnum Suecise non habuerat Reges sed tyrannos, quorum 
studium erat non conservare regnum- sed eviscerare, exstirpare et exhau 
rire, et in solitudinem redigere. Albertus enim regnum exposuit suis 
Alemannis juxta illorum libitum spoliandum. Regina Margareta callide 
nitebatur omnem obulum ceteraque regni clenodia in Danos transferre, post 
annuum tributum immensas pecuniarum summas solvendas imponens vide- 
icet Rumpeskat r ) et de quolibet fumo unam marcam, et pro redem 
ptione Gotlandiæ XII. oras de quolibet æstuario s) vel stuba regni nul 
la excepta, et Drotninga marck, ceteraque quorum non est numerus. 
Et nota hic, quod Rex Albertus exposuit Gotlandiam pro XX milli 
bus nobilium Anglicorum, aut ut loqui moris est, Nobulqrum *). Regina 
autem Margareta- et nepos suus Rex Ericus, accepta de regno tam Im 
mensa summa, qualem et quantam faciunt totiens XII. oræ, quot sunt 
stubæ in toto regno et attinentiis ejus, redemerunt Gotlandiam X. milli 
bus 
i) Matthias. c(Y. Chron. Rhythm. 
i) Cod. 4. et Messenius: VIL 
l ) Prope Norrcopiam. 
m) Chron. Rhythm. ii R describit: 
”Strax lot Han (Engelbrecht) bn Flotta Wgia, 
At Han skulle for Slottit liggia, 
Cppa then Flotta ett Barfrid slö"t, 
Thet var väl fem Ruma högt.” (Quinque man 
sionum altitudine ). 
Tom. II i 
n) Boson (Natt och dag), den. i4o(5. 
o) Uddesoli, de Winsforp, ob. i455. 
p) Oh. i445. Arma illius gentilitia tria Li 
lia. cfr. Uggla , 1. c. p. 47 . 
q) Cod. 2 . 4. et Messenius: antiquo. 
?') Tributum pro caudis jumentorum impo 
situm- 
s ) Cod. 1 . 2 . deest. 
t) Cod. 4. addit: seu Nohilianorum.' 
33 . 
1
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.