Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

128 
I. CHRONICA 
ses b) et incolas Dioecesis Upsalensis , conveneruntque continuo quasi vir 
unus. Quibus in maxima multitudine congregatis, exposuit et illis, cur 
egressus esset, et quid proponeret faciendum. Atilii grates agentes firmam 
ille assistentiam promiserunt. Tunc quasi in centro et regni medio con 
stitutus, consensu nobilium apud eum praesentium, relaxavit partem ter 
tiam de tributo. 
Eo tempore erat vir quidam nobilis, strenuus, animosus, bellicosus 
et magnanimus, filius Dni. Nicolai GöstafFson, Ericus Puke vocatus, cui 
Engelbertus tradiderat castrum Arosiense c). Hic dum ista gererentur apud 
Upsaliam, moram duxit in Norlandiis, habens castrum Korsholm d) ex 
commissione patris sui. Huic direxit Engelbertus litteras exhortatorias, ut 
tanquam fidelis indigena, pro liberatione regni ab exteris, fideliter labora 
ret, committens ei omnes Norlandias procurandas, et eas ejus rectora- 
tui gubernandas subjiciens. Quibus ille rumoribus auditis, et commissione 
delegata, ut erat homo diri animi, ferventis affectus, et ad bella gerenda 
conspicuus, oblata gaudenter acceptat, et non segnis auditor injuncta exse 
quitur. Collegit extemplo robustum exercitum, cui valentem praeposuit 
Capitaneum, cui nomen erat Eleff Diekn e). Hic adjunctis sibi Helsin- 
gis, ad castrum Faxaholm /) indilate concurrit, et expugnatis custodi 
bus, locum convertebat in cinerem. Inde progressus Ericus praefatus, col 
legit alterum robustum exercitum, cui praeficiens quendam Joan Folka- 
son, jussit in Aalandiam proficisci. Quo dum pervenisset, collectis in u- 
num indigenis, eorum adjutorio castrum Kastelholm obsederat, quod tune 
habebat a Rege mulier quaedam extranea, Fru Idha g)\ sed suo nomine 
satelles quidam Otthe Puggawiss ipsum tenebat in feudum, homo super 
bus et garrulus , atque praesumptuosus jactator. Qui visis pauperrimis ru- 
sticolis inermibus, quos antea despexerat, et nec vita dignos reputaverat, 
stans in castro munitissimo, vitam sibi servari mendicabat ab illis , nec 
primo quidem impetu exspectato, castrum tradebat homunculis. His igi 
tur per Ericum Puke suosque patratis, idem Ericus se adpræsentiam con 
tulit Engelberti. 
Dum autem hæc agerentur, animabant seipsos Sudhermanni, qui di 
cuntur Reekbo /;), et collecti in unum, impetum fecerunt in Gripsholm 
castrum, quod habebat quidam Hartwik Flôgh, tyrannus magnus Sudher- 
mannorum. Quos ille adventare cognoscens, exportatis ad naves melio 
ribus, quæ habebat, ignem ipse castello supposuit, sicque illo ardente, se 
contulit ad moenia oppidi Stokholmensis. 
Engelbertus interim cum exercitu grandi divertens ab Upsalia perve 
nit ad Holmis, et in Brunkabergh, et ante portas civitatis suam collocat 
stationem, evocatoque Præfecto castri cum securitate necessaria, Johan 
ne scilicet Kröpelin, viro industrio et sagaci, et in omnibus prospere et 
rationabiliter agente, interrogat Engelbertus, utrumne castrum Holrnense 
nomine regni, sicut alii, velit suis manibus assignare? Respondit ille, non 
ita agendum fore, sed Regis manibus, a quo ipum susceperat, assignan 
dum 
b) Messenius contra Codd. fidem : Ubsalienses. Helsingiæ. 
c) Coci. 2. 4 . deest. g) Filia Henningi Königsmark et conjux Be 
ti) Prope urbem Wasa Ostrobothniæ. nedicli Pogewisch, cir. Diar. Wazsteu. p. 228. 
e) Cfr. Chrort. Rhythm. 1. c. Ii) Rekarli, jucolæ Norra et Södra Rekarne 
/) Cod. 2. Saxaholm. Prope urbem Söderhamn Sudermauniae,
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.