Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

£RICI OLAX 
127 
verent, aut exturbando a regno, aut forsitan occidendo. Præfatum igitur 
Engelbertum in principem elegerunt, et sic in magna multitudine, in mo 
dum exercitus, usque ad Arosiam processerunt. Sed occurrentes quidam 
de Consiliariis regni, modis quibus poterant, animos eorum mitigabant, et 
ut ad propria redirent suis persvasionibus procurabant, anno Dni. MCD- 
XXXIII. in autumno. lurabant autem rustici in recessu, nunquam se tri 
butum Jôsse Erikson daturos. 
Postquam vero omnia hoc modo pacata fuissent, et illi ad propria 
rediissent, praefatus Jôsse Erikson, missis satellitibus suis, reditus et ob 
ventiones consuetas exigi faciebat. Unde commoti Vallenses, circa me 
dium Quadragesimae i?) egressi, castrum Arosiæ obsederunt, et ea vice 
funditus destruxissent, nisi Consiliarii regni partes suas componendo inter 
posuissent. Tractatum est igitur in hunc modum : Quod ille Jôsse Erik 
son amoveretur a castro, et Comes ille, Grefve Hans x) susciperet gu 
bernandum, qui et ibi Praefectum suum instituit quendam Melchior 
Gôrz. Sicque rustici ad propria sunt reversi, exspectantes nihilominus, 
quod Rex administraret justitiam, juxta sua promissa et Consiliariorum 
scripta, de Jôsse Erikson praedicto. Postquam autem compertum esset in 
veritate, quod Rex dissimularet, nec ad ista respiceret, sed fama magis 
invalesceret intentionem Regis esse, graviorem eis tyrannum praeficere ; 
tunc egressi Vallenses, quasi vir unus, cogitaverunt amovere a castris 0- 
mnes alienigenas dominantes in populo. In primo igitur congressu combus 
serunt castrum Borga nes j), inde festinantes ad Kôpungh z ). Quo audito 
Dominus Johannes Wale, capitaneus illius, dimisso fortalitio, eques prope 
ravit ad Stakaborgh. Engelbertus autem demolitus castrum convocavit 
Vestmannos ibidem , interrogans, utrum cum eo consentire vellent ad ex 
pugnandum extraneos impie dominantes ? Qui omnes una voce consense 
runt eidem. Igitur Engelbertus per scripta sua convocat Nobiles et ma 
jores natu, qui propius habitabant et de facili poterant convocari, et con 
tinuo ad Arosiam festinavit. Occurrit autem ei Praefectus de castro, Mel 
chior ante dictus, nihil suspicatus adversi, cum de suo beneplacito fuerit 
institutus; jussit autem Engelbertus statim sibi castrum tradi. Ille vero 
dilatione petita in crastinum, tradidit die sequenti. Quod acceptum assi 
gnavit Engelbertus Domino Nicolao Gostaffson, qui sero praecedenti a) ad 
eum venerat. Hic erat pater Erici Puke. Venerunt et plures Nobiles ad 
Engelbertum, suis litteris adducti, quibus ille suam intentionem expo 
nens, adjecit quod quicunque eum non sequeretur, ad liberandum regnum 
de manibus exterorum, sciret indubie bona sua populanda, nec se posse 
securum stare in regno. At illi responderunt, justam habemus caussam nos- 
inetipsos liberandi cum regno, qui nullo privilegio, nulla libertate, sed 
nec ulla justitia gavisi, ad extremam redacti sumus paupertatem. Nulla 
autem facta mora Arosiæ, mox ad Upsaliam tendens, convocat Uplanden- 
• ses 
■e) M id fasta, s. Dominica Judica, quæ hoc an 
no in diem 29 Maelii incidebat. 
x ) Comes de Rberstcin, dp quo cfr. Chron. 
Rhylhm p. 67. Uxorem duxit Ermegardem By- 
n^v. viduam ^ anuli Boetii (Gnap), pL liocce ma— 
Ljmonio haud contemnenda pars bonorum, quas 
oh iu reliquerat R. Drolzelus Boetius Joannis (Grip), 
e . JU ' s in potestatem derivata est. Exstant in Ar 
chivo Gyllenslierniano litteræ illius datae Suder- 
copiæ a. i di7 d. 2 Mart, in quibus earumdem ex- 
hibitori potestatem concessit "at oppâ tala ochined 
rette fultlöllie och anamine allt thet gottz, som 
Bo Jonsons ArlFua i Östergötland med urette aff- 
gangit eller affträngdt är,, hvår the hellst liggia 
kani” — Vido plura de eo infra. 
y) In paroecia Hedemora, Dalekarliæ, 
z i Oppidum Westmanniæ. 
a) Vespere antecedente.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.