12$
I. CHRONICA
que in fumo suspenderat, mulieres partui vicinas in locum equorum ad
plaustrum trahendum præponeret, quæ propterea aborientes r) foetus mor
tuos pepererunt. Eratque clamor, ne dum in Vallibus, sed et in toto re
gno, qualis aliquando fuerat in Ægypto supra primogenitis interfectis,
non solum de casibus nunc narratis, qui contingebant ut raro, sed de quo
tidianis oppressionibus et pressuris, quibus incessanter et sine misericordia,
ut filii Israel in Ægypto, immitissime gravabantur, illudebantur et tor
quebantur. In his angustiis cum non esset aliquis in regno, qui justitiam
administraret, quandoque per nuntios, et quandoque per litteras et scripta
ad Regem directa in Daciam, significabant Regiæ Majestati, quantis do
loribus ad amaritudinem ducebantur. Sed Advocatus, Praefectus lusse E-
rikson, natus in Dacia, qui et continue scribendo mentiebatur Regi, prout
voluit, omnes eorum querimonias astutiis suis refellebat s).
Erat autem eo tempore vir quidam habitans in monte Cupri t) , aut
non longe ab eo, ingenuus seu libertus, Engelbertus vocatus, homo
magnanimus, sed statura pusillus, in curiis principum enutritus, facundus
et fortis «). Hic longae et gravi afflictioni et calamitati Vallensium com
passus, caussam eorum suscepit coram majestate Regia promovendam. Vo
luntarie igitur se periculis exponens, accessit ad Regem in Dacia constitu
tum, nunc litteris, nunc vivæ vocis oraculo pauperum Vallensium que
relas exponens, obligans se sub poena talionis, et sub pœna suspendii, sin
gula probaturum, rogans Regem quatenus tam diu eum faceret in ca.rcere
observari, et quod ad respondendum praefatum Iésse Erikson faceret ad
suam praesentiam evocari, faceretque alterum, qui in probatione defice
ret, vel qui de injustitia convinceretur, suspendio condemnari. Rex au
tem sub quadam levitate dissimulans, mandavit Engelberto ad propria re
dire, traditis ei litteris suis ad Consiliarios Regni directis, quibus jussit,
ut in Valles accedant, de veritate negotii quaesituri, eique de singulis re
scripturi* sic tamen quod advocatum suum Iôsse Erikson in jure suo con
servent. Consiliarii igitur Regni, regiis obtemperantes mandatis, accesse
runt ad locum; sed veritate comperta, non poterant caussam fine debito
terminare, curn non haberent in commissis de eo, qui injustitiam fecerat,
judicare. Litteris tamen eorum acceptis, Engelbertus festinat ad Regem,
obsecrans pauperibus oppressis justitiam ministrari. Erat autem jam notus
Regi ex frequenti accessu, et animositate loquendi; unde Rex ex frequen
ti querela commotus, et importunitate attædiatus , eum repulit indignan
ter, minis adjectis, ne ad ejus praesentiam ultra venire praesumeret. Il
le vero, ut erat absque terrore, adhuc se venturum submurmurans, a Re
ge discessit.
Videntes igitur, qui Regi porrexerunt preces suas, se non posse apud
eum proficere precibus et laerymis, nec aliis modis quibuslibet eum ad
misericordiam inclinare, sed suas angustias indies continuo augmentari, co
gitabant potius velle mori, quam diutius videre tanta mala gentis suae.
Condixerant igitur inter se, ut singuli de singulis domibus egredientes,
tyrannum illum, qui eos tam graviter opprimebat, a suis capitibus amo
verent,
r) Aborlum facientes. A St. Kopparberget, Dalekarliæ.
s ) Irj describendis hujus, temporis ærumnis w) Eum naUim luisse in praedio Kullerbacka,
copiosior est auctor, Chronicon Rhythm, majus paroeciae Aspeboda, ex antiqua traditione adfert
secutus, ad quod lectores ablegamus. Hammarström, om St. Kopparberget. 11. p. y.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.