Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

122 
I. CHRONICA 
reputabat, infideles et insanos, quotidie illudebat. Sic illud dulcissimum 
mei, et labia stillantia myrrharn, primum mei et favum, in fellis amari 
tudinem sunt conversa. Castra enim regni tradidit hostibus regni. Erat 
enim inter eæteros, qui regnum gravissime latrociniis infestabant, quidam 
insignes piratæ, qui sub captivitate Regis Alberti, continuis guerris, spo 
liis, incendiisque regnum diutissime affligebant, de Ducatu Magnipolensi, 
fratres dicti Styke, Henricus, Albertus et Arnoldus sive Arnerus q). Hos 
tres assumpsit Regina, et singulis castra singula in Suecia assignavit, alia 
Italicis, alia Anglicis, caetera omnia suis Dacis tradidit gubernanda r). 
Quae vero promissa fuerant Consiliariis regni Sueciæ, in ludibrium con 
vertebat; unde et in perpetuum ludibrium et opprobrium regni, monetam 
quandam instituit, turpidinis sexus sui insignia praeferentem s). Miles ta 
men quidam de Suecia, Dominus Abraham Broderson, in tantum ei dile 
ctus erat, ut pro anima sua, de titulo nominis sui, Praebendam quan 
dam instituit in Ecclesia Roskildensi, quæ dicitur Her Abrahams Prœbenda. 
Demum non contenta de servitute Sueorum, subjectione et talliatione, 
quibus in vita sua, et sub ejus principatu regnum Sueorum 0? Danis et 
exteris, ipsius operante versutia, jugo gravissimo subjacebat, cogitabat, qua 
arte posset hæc servitus perpetuari et continuari, futurisque temporibus 
reservari. 
Habebat autem Sororem, quam in uxorem duxerat Dux Pomeraniæ, 
qui ex ea lilium susceperat. De nomine vero Ducis et etiam lilii va 
rie loquuntur chronica et annales. Certum est enim, quod ille nepos Re 
ginae vocatus est per eam Ericus, sed hoc non erat nomen ejus in baptis 
mate ei datum. Dicunt enim quidam quod vocatus fuerit Buksleff u) pa 
ter autem ejus Dux Waldemarus; alii autem, quod dictus sit Henricus, 
unde acceptus a Regina, antequam inciperet regnare, vocatus est in Da 
cia Henrich Waldeinarson. Alii dicunt non eum, sed patrem ejus voca 
tum Henricurn, qui mortuo Rege Waldemaro, multum pugnabat pro re 
gno Daciæ obtinendo, licet Margareta praevaluerit et eum excluserit v). 
Hunc ergo nepotem suum ex sorore, filium scilicet Ducis Pomeraniæ w), 
acceptum et suis moribus educatum, procuravit fieri Regem trium regno 
rum. Et licet Consiliarii regni Sueciæ diutius obstitissent, dicentes se 
non debere Regem alium eligere vel assumere, quamdiu illa viveret, quæ 
erat eis pro Rege x). Sciebant enim, quanto ludibrio habiti fuerant per 
eam, et, ea prineipante, per extraneos. Sciebant etiam eum in Dacia sen 
su et moribus Reginae educatum, ab ejus intentione et informatione nul 
latenus discessurum. Nihilominus illa commota et pertinax minis et ter 
roribus intentum suum obtinuit, et continuo in Sueciarn introduxit, co 
mitante pene tota Daciæ Baronia. Occurrebat autern tota militia Sueo- 
runi, cum multa gloria et honore assumens eundem Regmæ nepotem jam 
dictum Ericum, in Regem suum et Dominum coronandum; quem et si 
ne 
cf) Henricus castri Stäkeholmetisis , dein Nÿ- 
copensis advocatus fuit, Alberlus vero Ringsla- 
daholmensis, v. infra, cfr. Stiernraan, Höfd.M. p. 
99, 260. 
r ) J°h a nnem Franco, natione Italum, præfectum 
castri Stäkeburgensis , an. j 4 o 2 meminit Petrus 
Quirinas, Venetus in Itinerario, de quo Svea VI. 
p. i83. Idem Johannes Vale? cfr. Sliernmari p. 248, 
s) Hoe eomnientum refutarunt alii, literam ini— 
tialem civi at. <*wi>r 0 rumo insculptam probantes. 
t) Lod. 2 . deest. 
u) Sic. Bugislaus. 
v) Mirum est, auctorem rei stns temporibus 
tam propinquae adeo ignarum esse potuisse. 
w) Wratislai VII. 
x) Cfr. Chron. Rhythm, p. 60 ,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.