Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

* 
120 
I. CHRONICA 
ris, de asseribus quercinis factis c), diutissime tormenlabant, ut vel sic fa 
terentur culpam aliquam traditionis se egisse. Qui cum amarissime pate 
rentur , nihil talium fuerant confessi. Die igitur sequenti, feria scilicet 
tertia post Trinitatis, tres prsefatos taliter martyrizatos, ne interim sine 
ulteriori martyrio morerentur, crudelissime combusserunt, quorum nomi 
na erant: Gregorius Rôdhe, Ions Kabbamagh d) et Laurens afFUphoghom. 
Nocte vero festi corporis Christi praefatus AUF Greffueradh et sui ac 
cesserunt ad Capitaneos castri, rogantes quatenus Sueci captivati, qui te 
nebantur in castro , traderentur eis ad comburendum , statuentes ut ipsi 
medietatem bonorum eorum acciperent. Tunc educti in vinculis de ca 
stro, navigio ducti sunt in insulam Kæplingh e ), assumpto pariter quo 
dam sacerdote, qui eorum confessiones audiret. Qui, illis auditis , juravit 
per sacra Dei Evangelia, quod immunes essent a crimine , quod eis im 
pingebatur. Nihilominus in domo quadam illic posita , vinculis constri 
cti, igne superposito, concremati sunt nocte quasi media, aliis soporatis. 
In ipsa autem hora facta sunt fulgura, corruscationes et tonitrua, ac tanta 
inundatio pluviarum, ut oppidum Stokholmense putaretur continuo sub 
vertendum. Anno Dni. MCCCLXXXIX. in crastino S. Eskilli, die scili 
cet Corporis Christi /). Sic servata sunt eis juramenta fraternitatis , in 
Consulatu et sæpe postea iterata. 
LIBER V. 
G6 * Anno Dni. MCCCXCV. ,g) Domina Margareta, Regina Danorum et 
Noricorum, facta est pleno jure Domina et Regina Sueorum, dimisso Re 
ge Alberto de captivitate, et accepto oppido Stokholmensi cum castro , 
cæteris castris et munitionibus regni jam ante susceptis. Htec in suo in 
troitu , omnia quæcunque voluerunt Sueci praefigere, conditionaliter inter 
ponere , promittebat, sigillabat, litteras magnas et pulchras tradebat, in 
ter caetera talia continentes, quod castra regni Sueciæ non nisi intraneis 
traderentur. Ipsa nihilominus Dacis et Alemannis assignavit castra, offi 
ciales vero instituit et praefectos homines vilissimos et versutissimos (ut il 
la erat) qui erant pecuniarum gravissimi exactores , ad laniandum, evi 
scerandum et exhauriendum miserum regnum Gothorum, et pecuniam etiam 
ultimam et novissimam in Daciam deferendam, ut non relinqueretur obulus 
super obulum in toto regno Sueorum. Erat enim, inter caetera gravami 
na innumera et tributa, etiam hoc unum, ut de qualibet cauda jumento 
rum , certa summa solveretur pecuniæ A). Mox autem post introitum suum 
in regnum, Gotlandiam (quam pater ejus spoliaverat, vastaverat et multo 
martyrio laniaverat, quam postea Rex Albertus recuperatam Dominis de 
Prussia in pignus obligaverat, pro XX. M. nobulorum) redimere dispo 
nebat. Imposuit ergo regnicolis summam g*avissimam exsolvendam, XII. 
videlicet oras denariorum monetæ Stokholmensis, cuilibet rustico per uni 
versum regnum de qualibet stuba, atque inde redemit Gotlandiam, sum 
marii 
c) The vordho piinte med saghom afl e) Hodie Blasieholmen. 
ekebrædliom gjordha. Ib. . /) b>- 17 Juti. 
d) Kabbamagher, hodie Repslagare, qui fu- g) Cod 2. MCCCLXXXX. 
nes et rudentes conficit. «) Exinde appellata Ruinpeskatt.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.