Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERICI OLAÏ 
1 r 9 
cepto propter 1 superius gesta et nunc attentata, armati venerunt ad forum 
et ad Consistorium Q, ubi erant Proconsules w), qui omnes erant Aleman 
ni, interrogantes ob quam caussam capti essent viri praefati, et claves ab 
eorum uxoribus abreptæ, et cur in castro positi, et non potius juxta Le 
ges et consuetudinem civitatis eorum caussa tractata ? Ad quod respon 
derunt Alemanni proconsules, nullam culpam scire cum aliquo, et quod 
viri praefati, si essent injuste captivati, cum justitia possent liberari. I- 
tem quod vellent statim ire ad capitaneos castri u), et agere quod libera 
rentur, et cetera omnia loquentes in dolo, uno tamen dimisso ad tempus, 
ut aliquid fecisse viderentur. Et tunc denuo in unam militiam conjura 
runt, promittentes, ut quicunque Dominus eorum tieret, nunquam Sue- 
cus conquereretur de Alemanno, nec e contra* 
, Hæc acta sunt sabbatho S. Trinitatis *), anno Dm. MCCCLXXXIX. Et 
quievit hæc dissentio die illa, et die sequenti, Dominica scilicet Trinita 
tis usque ad linitum Completorium y) in monasterio. Quo linito, elausæ 
sunt portae civitatis, et pulsatum est pro excubiis, Proconsulesque conve 
nerunt in unum, et tota nocte illa, quam ducebant insomnem, inter ca 
strum et suos Hættebrôdra continue vagabantur* Erat autem quidam 
Allf Greff ueradlie, qui principaliter hæc tractabat. Summo igitur mane 
diei sequentis, scilicet secundae feriae, stabant castrenses infra portam ca 
stri armati; clientes autem, aut cohors dicta Hættebrôder, in stu 
ka convivii stabant etiam armati z). Tunc Proconsules summo mane 
miserunt pro Consulatu, quatenus in continenti venirent ad Consistorium* 
Postquam autem aliqui de Consulatu venissent, egressi de castro LX* ar 
mati stabant in foro, putantes omnes captivandos adesse. Quo comperto 
egressus de consistorio praedictus Alff Greff ueradhe, jussit eos redire in 
castrum. Quibus regressis, postquam omnes de Consulatu advenissent et 
essent in consistorio congregati, egressus idem Alff Greffueradhe, evocavit 
post se duos consules Alemannos, mittens unum ad castrum, ut inde ar 
mati venirent a) alterum vero ad cohortem Hættebrôder, ut et illi ac 
cederent loricati, qui erant tunc plures quam Mille in unum collecti b ); 
statimque utraque pars armata, cum vexillis properabat ad forUrn. Qui 
busdam igitur hujusmodi armatorum in Consistorium intromissis, jussus 
est quidam scripturam afferre, in qua erant inscripti traditores. Qua al 
lata et lecta, recitati sunt pariter plures ante quadriennium defuncti* 
Tunc exiit mandatum, ut Sueci captivarentur ubicunque inventi, et quod 
nulla immunitate gaudere deberent, sive in Ecclesia, sive in monasteriis. 
Frementes igitur in modum leonum armati praedicti, discurrebant undi 
que per Ecclesiam, monasteria, domos et plateas, rapientes, apprehen 
dentes , vulnerantes , verberantes et captivos ducentes Suecos ubicunque 
repertos, ducentes eos primum ad consistorium , ubi tenebantur captivi, 
qui Sueci erant de consulatu. Deinde trahentes eos omnes ad castrum, 
Variis eos tormentorum gravaminibus affligebant, quorum tres ligneis ser 
ris 
padzstufvona. Ib. 
u) H o r g h a ra estarena, Ib. 
v) H ö fvi cl z me n ne na. Ib. 
x ) D. 12 Jun. 
Ibideiu 1 ll3 SOm natsan S er Wardh sungen. 
c) Cod. 4. deest. 
a) Cod. 4. et Messenius: ut inde armatos as 
sumeret. 
b) Hel. cit. addit : Henning van der Dolle var 
thera JBaneers raestaie.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.