1 1 8
I. CHRONICA
gis Alberti, frequenter aures ejus pulsabant, ut ipse dignaretur annuere,
aut saltem dissimulare, quod quosdam Sueorum caute vita privarent. Ha
bebant autem conscriptos CLXX. cives, quorum sanguinem sitiebant. Hi
autem erant meliores et notabiliores ») inter omnes Sueeos, qui habitabant
Holmis. Rex vero respondebat hoe nullatenus expedire, nec fieri posse
sine magno dispendio regni sui, et tendere in infamiam et dehonestationem
nominis sui. His autem verbis, et similibus eos ab intentione malevola
et nefario opere suspendebat. Capto vero Rege, cum iam sui juris esse
coepissent, quod diu conceperant et desideraverant, compleverunt. Erat
autem initium tale o).
Cohors quaedam instituta erat, dicta Hættebrôder p), numeroCLXX.
a principio, qui continue incesserunt armati die ac nocte, quorum erat
studium, ut ubicunque Sueeos obvios haberent, blasphemice, opprobrio
se et contumeliose loquerentur ad eos, quaerentes in quo loco sederent
traditores, in finem, ut æstimo, ut animos eorum ad impatientiam pro
vocantes, et ad amaritudinem perducentes, cogerent in verba malitiae pro
silire, ut occasione accepta mitterent manus in eos, et raperent ad tor
menta. Quibus illi frequenter auditis, aegre quidem et moleste ferebant,
sed amplius quid talia praetenderent, metuebant. Sciebant enim Aleman
nos in eorum perditionem longo tempore conspirasse. Convenientes igi
tur in unum tractare coeperunt, quid ad ista foret agendum, et quid tali
ter salutantibus respondendum, statueruntque differendum esse, donec o-
mnis populus conveniret. Certa igitur die omnibus oppidanis in stuba
convivii q) S. Gertrudis convenientibus, cum haec proponerentur in me
dium, Alemanni Sueeos callide circumvenientes et verba verbis eludentes,
pronunciabant quasi per modum Statuti, quod nemo loqueretur de prin
cipibus, civitatibus, dominabus, virginibus et cæteris, nisi quod vellet fa
teri. Et ad hoc deventum est, ut Alemanni et Sueei invicem sibi frater
nitatem et fidelitatem in prosperis et adversis cum juramento promitte
rent observandam. Atque ita divisi, hi in proposito maligno, illi in pe
riculo remanebant. Brevi autem tempore, postquam Consiliarii regni,
Dietam celebraturi Telgis, vocabant ad eundem locum Holmensem civi
tatem, datis litteris salvi conductus, et missis duobus nobilibus r), qui
eos salvos ducerent et reducerent; deputati sunt eum eis ituri quatuor,
tres scilicet Alemanni potentes j), et quartus Suecus dictus Petrus Aalen-
ningh. Qui cum pervenissent ad locum, tres praefati recesserunt oc
culte, socio suo Petro Aalenninge ignorante, relicto; quod cum comperis-
set idem Petrus socios scilicet suos recessisse, continuo post eos discessit
a loco, quem illi in insidiis exspectantes, in via apprehensum vulnera
bant, verberabant, captivabant, unuin servorum suorum occidentes, alte
rum letaliter vulnerantes. Dum autem hæc agerentur in via, capti sunt
duo notabiliores cives Holmis, et graviter vulnerati inclusi sunt in castro
Albrect Karlson et Bertil Brun. Quod videntes cives Sueei, timore con
cepto
n) Cod. 4. nobifioreS*
o) Quae sequuntur ad verbum fere derivata
sunt e relatione vetusta ’’huru I lie Svenske at Ty-
skarne i Stockholm vordo törrädhne och brände
år i 589” quam in append, ad Chron. Rhyüini.
majus in domo hujus operis primo edidimus.
p) F'-nfres cucullali, it. Fetaliebröder, Vitaliani.
q) Mess.„; muni> S.Gerthruds
gildistutvu. Relat. cit.
r ) Sigga Brun et Simon Dhckn a Trögdb. ti,
sj Lambricht Westwal, Alii' Greuerot (Gref-
fueradhe) et lians Gröuolve. ib.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.