ERICI O LAI
II/
go turmæ armatae discurrebant per regnum, omnia devorantes, Omnia ra
pientes, omnia destruentes. Alemanni enim erumpentes de Stokholm, et
de castris, quæ adhuc defendebantur nomine Regis Alberti, combusserunt
Enecopiam, Arosiarn, Lincopiam et ceteras civitates, villas rusticorum
transcurrentes, et omnia sibi valentia rapientes, et magnam, quasi innu
merabilem multitudinem rusticorum, quos congregatos invenerunt juxta
montem quendam in paroecia Tillinge, occidentes, qui mons ab eventu
dicitur Bondabergh vel Skadabergh g). Sueci vero congregati per tur
mas, cum domi consistere non auderent, huc illucque velut insani fere
bantur per regnum, metuentes ab hostibus captivari, licet se praetende
rent hostes captivaturos. Daci autem jam Domini regni, suo ordine gra
diebantur securi; nemo enim illis nocere cupiebat, nemo iliis, quod ha
bere volebant, negare praesumebat, sed residuum locustae comedebat bru-
cus h). Et haec integro septennio captivitatis Regis Alberti continuata
sunt, quem obtinuerunt dimitti civitates prædictæ, Stokholm, Wismar
et Rostok. Neque aliter oppidum Holmense ad manus Reginae pervenit,
quod oppidum loco LXX. millia marcarum argenti puri, quas daturus e-
rat Rex Albertus i ), acceptavit Regina. Deferebantur enim victualia de
Rostok et Wisinaria ad Stokholm absque malignantibus Reginæ, licet to
ta potentia regnorum suorum hoc ipsum oppidum obsedisset, Dno. Abra
ham k) Milite, cum Dno. Algoto Magnusson /) Reginæ exercitui praesi
dente. Et cum tempore hyemali, naves, quæ victualia adduxerunt, in
rupibus essent glacie et gelicidio conclusse, non poterat eas Reginæ exer
citus debellare, quin tota hyeme illic quiete pausantes, resoluta nive e-
grederentur in mare, et secure ac pacifice ad propria pervenirent m).
De combustione civium Holmensium Svecorum ab Alemannis.
Stokholm civitas convenarum, ex diversarum nationum hominibus in
tegrata, raro habet concordiam, pacem et amicitiam et sinceram civium cari
tatem. Homines enim unius nationis extra suam patriam exsistentes, plus
se diligunt in patria aliena. Unde fit, ut cives Holmenses extranei, ma
jori se amore diligant, foveant et promoveant, quam intranei, cum illi ex
tra patriam, isti in patria commorentur. Tempore igitur Regis Alberti,
Alemanni commorantes in Stokholm, ac se invicem, ut naturale est, plus
aliis diligentes, odio habuerunt intraneos, lucra cum eis pariter, ut vide
batur, habentes. Sed et hoc eorum auxit invidiam, quod cum pene toti
regno dominarentur Alemanni, in cives Holmenses, non sicut voluerunt,
potuerant dominari. Multo igitur tempore conceptum odium, quod ad
versus eos fovebant, palliato colore tegentes, demum ad effectum perdu
cere attentabant. Duodecim enim annis ante captivationem ejusdem Re-
gauutui (U/ - ,1 O 7
dies "i* îeuui, u. jjaire uUnno vasallo, vel sine
.....jculis heredibus defuncto , relicti usum fructum
habeant, liberaliter tribuit. Sed cum his omnibus
1 ) A bra In Erodersoii (Tjurbufvud) dë quo
tor infra.
31’la* ,
m) Cod» 4. et Messenius addunt: et redirent.