Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

I. CHRONICA 
IlS 
cunt Chronica, quod cum ex parte Reginæ occisi fuerint VIII. Milites, 
unus tantum servus Reginæ fuerit occisus. Non igitur Danorum, sed Sue- 
orum fuit Rex Albertus viribus debellatus et armis. Marscalcus enim 
Sueciæ Ericus b) eapitaneus ex parte Sueorum belli negotium dirigebat, et 
totam rem belli contra Regem Albertum administrabat. Captum tamen 
Regem et Principes, qui cum eo advenerant, Reginæ manibus offerebant, 
tanquam Principissæ, vel jam pridem per eos assumptae, vel bello pera 
cto, ut promiserant, assumendae, in cujus evidentiam captivum suum Al 
bertum suæ custodiae assignarunt. Statutus enim erat locus, similiter et 
tempus ineundi certaminis, ad diem S. Matthiæ c ) Apostoli, in Fala We- 
strogothiæ. Ad quem locum Rex cum suis in multa pompa et gloria pro 
perans, in potentia et virtute exercitus sui gloriabatur, quasi potens d ) et 
certus victoriæ obtinendae. Quilibet enim Alemannus tres Suecos non so 
lum vincere, sed et ligare, et quo vellet pellere se jactabat. Sed inito 
bello mutatus est in eis animus pariter et exitus belli. Captus est enim 
Rex Albertus cum filio suo Erico, et tribus Principibus jam antea nomi 
natis. Milites ejus XIX. occisi sunt, cum multitudine satellitum occi 
sorum, cæteris autem fugientibus aut etiam captivatis. De Suecis autem 
ex parte Reginæ VIII. Milites occubuerunt, et unus servus Reginæ é). 
Ducitur igitur Rex Ludosiam ad Reginæ praesentiam, deinde ad ca 
strum Lindholm in Scania, ubi VII. annis cum filio detinebatur in vinculis, 
donec scilicet Margareta omnia castra Sueciæ cum Stokholmensi oppido 
obtineret, sicut de Rege Magno in introitu Alberti factum fuit. Elapso 
vero septennio, cum Regina plena possessione regni gauderet, Regem Al 
bertum cum filio absolvit a vinculis, sub pollicitatione solutionis magnae 
summae, quam aut infra tempus praefixum solvere debuit, aut ad captivi 
tatem redire. Toto aütern tempore vitæ suæ residuo, degebat in mona 
sterio Dobranensi, ubi etiam est mortuus et sepultus /). 
Captivato autem Rege Alberto, multiplicata sunt mala in terra plus- 
quam temporibus retroactis. Totus enim Ducatus Magnipolensis in vindi 
ctam et ultionem captivationis Regis Alberti surrexit. Civitates enim il 
lae potentes, Rostok, Wismaria, Stokholm, tunc primum arma sumpse 
runt, terra marique Sueciam et Daciam impugnantes. Sed Dacia et Nor- 
vegia potentes et fortes habuerunt defensores, Suecia nullum. Habebat 
quidem militiam, sed adeo extenuatam bellis et oppressionibus fatigatam, 
ut dicere posset: Venerunt filii usque ad partum, sed non habet vires par 
turiens. Habebant et Reginam, sed nondum venerat tempus ejus. Exspe 
ctabat illa tempus idoneum intentioni suæ. Mutuo enim occidendi erant 
prius, quos illa volebat amotos esse de medio. Pugnabat ergo contra ho 
stes in gladio alieno, utrobique triumphans. Pugnantibus enim invicem 
Suecis et Alemannis, vincebat illa, quavis parte ruente. Sic enim intra 
tura erat cum Danis, ut occisi prius essent Sueci et Alemanni. Tres er 
go 
b) Ericus Ketlil.s'on Enke, de Vermelandîa, Usus est igitur Noster Codice, qui hanc hahuit 
R. S. Marscalcus. cfr. Uggla, RâdsL. p. i3. Diar. lectionem, pro vulgari „mangen hennes Sven.” 
Vazsten. ad a. i5q6. ./) An. i4i2, mense Aprili, cfr. Beehr, Rer. 
c") d. 24 Febr. cfr Benzelü Monum. p. 258. Mecleburgicar. L. II. p. 3s8. In ecclesia civitatis 
d) Cod. 2 . addit: nimium. Gadebuscli tumulo illatus. De monumento sepul- 
e) Henr. Parrow. Dalin p. 58i. Chr. Rhythm, chrali clr. Stockh. Magaz. IL p. 63g , in quo ef- 
„Drottnirigerme Riddare slogos ther otta figies Regis cum nomine et titulis comparet, abs- 
Och ecu hennes Sven i samma motta.” que anni et diei emortualis mentione.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.