Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERIGI OLAI 
•> 
Ili 
dignaretur. Sic enim et Daciæ Reges similiter et Norvegiæ facere consue 
verant , ut superius est expressum. At illa paternae versutiæ , ambitionis et 
avaritiæ non expers, cœpit animo revolvere, quonam modo posset etiam 
regnum Sueciæ, cum duobus jam liabitis, obtinere. Aptum igitur tem 
pus advenisse considerans primum se certiflcari volebat de regni dominio 
obtinendo, quam opem promitteret auxilii ferendi. Cœpit ergo, more pa 
terno, multo sermone blandiri, sapienter concionari tribulatis, homines 
que fraudulenter inducere, ut pro paternis legibus et regni privilegiis cete 
ris viriliter et animose certarent, nec permitterent tam gloriosum regnum, 
tam victoriosum, tam insigne, et cetera Danici blandimenti verba con 
texendo, ver viles et ignobiles alienigenas occupari. Quae omnia longo et 
prudenti sermone composita eorum auribus inculcavit, ut eos redderet ad 
impugnandum Regem, et se assumendam indeclinabiliter animatos. Dein 
de quam benigne, quam amorose, quam utiliter, quam feliciter illa domi 
naretur eisdem, si Dominus Deus ita dignaretur misericordiae suæ visce 
ribus regnum illud aspicere, ut ipsa eorum fieret Principissa, secundo lo 
co subjunxit. Quibus illi auditis, et si forte sentirent fel sub meile late 
re, in arcto tamen positi, cum essent eis angustiae undique, approbabant 
mellitos sermones illius, promittentes se eam in Principissam assumere, 
si illam sentirent sibi iideliter in necessitatibus subvenire. Aut, ut alii pu 
tant, statirn eam in Dominam assumendo, homagium et fidelitatem prae 
stiterunt; et exinde firma et fideli ac mutua assistentia se colligantes, 
coeperunt vires colligere, curias suas munire, nova fortalitia erigere, Re 
gi Alberto obedientiam et subjectionem subtrahere et aperte se ei oppone 
re, nee eum amodo pro Rege recognoscere, pronunciantes eum non rite 
electum sed violenter intrusum. Ille vero tanto vehementius se erexit, 
et ultimum posse suum attentans, eos humiliare, debellare et extermina 
re nitebatur. Sicque in toto regno guerra fervebat durissima, civitates o- 
mnes comburebantur, rustici spoliabantur, terraque pene relinquebatur in 
culta. Hæc autem guerra, dissensio et bellum intestinum, multis annis 
continuatum, regnum redegit in solitudinem. 
Rex igitur Albertus ad extremam deductus inopiam, nec deserens con 
suetam superbiam, mutuo accepit a Dominis de Prussia XX. millia nobu- 
lorum, dans eis Gotlandiam in pignus, et corporalem possessionem civi 
tatis et terræ ejusdem cum effectu illis assignans. Auro igitur memorato 
accepto, collegit exercitum de Alemannis, associans sibi ratione stipendii 
undecunque poterat bellatores, assumens etiam quosdam Principes cum 
gravissimo damno, onere et subversionis occasione, Ducem scii. Stargar- 
densem y), Comitem de Rupin z) et Comitem de Holsatia a). 
Anno igitur Domini MCCCLXXXV11I. et regni sui XXV. anno, cum 
jam haberet exercitum congregatum, significavit Reginæ Margaretæ, se 
velle cum gente sua confligere bello famoso, notorio et pedestri. Unde 
apparet, quod ea jam fuerat in Principissam assumpta, et pro Domina 
h.ujus regni recognita, cum adversus eam aciem susceperit dirigendam ; 
Licet robur exercitus contra Regem Albertum pugnantis, ex Suecis fue 
rit integratum* paucis admodum de Dacis assumptis. Notanter enim di 
cunt 
v jy) Bogislaus. cfr. Dali», It- p. 5 y 9. 
Otto, cfr. Lagerbriug, I. c. p. 720. 
a) Gerhardu».
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.