Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

I. CHRONICA 
Il4 
rum. Accessit et hoc vulnus doloribus prius inflictis, quod convocatis o- 
mnibus, qui terras et praedia libera possidebant in regno, dico Episcopos, 
et praelatos religiosorum locorum et secularium Ecclesiarum, Milites et 
militares, et nobiles inferioris dignitatis, conditionis et status, Rex prolo 
cutus exponit, quod statum suum juxta regalem decentiam nullo modo 
tenere posset, nisi ipsi hanc contributionem ei tacerent, ut tam Spiritua 
les quam Seculares omne tertium praedium suarum possessionum in auxi 
lium sibi darent. Illi igitur, qui jam cogente penuria, multa praediorum, 
suorum vendiderant, aut in pignus exposuerant, et multa adhuc pauper 
tatis et indigentiae angustia laborabant, audita tam frivola petitione, et 
tam maligna Regis sui intensione perplexi et anxii rogare coeperunt, et 
terribilibus obsecrationibus flagitare, ut eorum consilia dignaretur audii e. 
Inveniretur enim modus conveniens statum Regium decentia debita su 
stentandi. At ille respondit, se suos Alemannos, quoad viveret, nolle u) 
dimittere, nec ab eorum consiliis resilire, adjungens quod ea quae petierat 
omnino vellet habere, omnia verba eorum in ludibrium convertendo. Sta- 
timque quod dixerat exsecutioni mandavit, arripiens praedia eorum, non 
solum ordine numerandi prætixo, sed indifferenter omnig assignans ea A- 
lemannis possidenda. Sunt qui ferunt Regem juste exegisse, cum posset 
de omnibus colonis u), nisi consuetudo aut privilegium obsisteret, more 
aliarum terrarum tributa levare, dicentes ipsos Nobiles et Prælatos minus 
juste praedicta negasse, duplici ratione: Turn quia eorum coloni non mi 
nus quam alii regnicolae Regem sustentare teneantur: Tum quia bona, 
quæ tenebant ipsi, vel progenitores eorum, tempore guerrarum, vel regno 
vacante, sibi attraxerant et usurpaverant. Ipsi vero Regis petita indigne 
ferentes, contra Regem conspirare coeperunt, allegando, quod Rex patri 
monia eorum vellet diripere, et suis Teutonicis dare. Insuper voluerunt, 
quod Rex nullum castrum regendum traderet nisi Suecis. Ad quod cum 
Dnum. Regem inclinare non possent, ab eo discesserunt et Reginæ Mar- 
garetæ adhaerere eœperunt. Hæc illix). Certum autem est, nullum jus eum 
habuisse eorum curias invadere, destruere et occupare. Quis autem non 
videat, quam irrationabile fuerit in regimine et negotiis regni viros ex 
traneos, adventitios et regni morum ignaros, Consiliarios assumere, qui 
neque sciunt, neque volunt bonum regni, spretis his, quibus utrumque 
est animo. 
Hoc autem bonum egit Albertus, ut tempore sui regiminis non per 
miserit cives Holmenses Alemannos, Suecos concives suos concremare, li 
cet ad hoc per eos saepissime fuerit inductus et rogatus. Sed illi nihilo 
minus in sua sententia perdurantes, mox Rege captivato ad eoruin incen 
dium processerunt. Videntes ergo Milites et militares, et ceteri regni no 
biles, Regem Albertum ad hanc omnino tyrannidem esse conversum, ut 
bona eorum invaderet, et Alemannis traderet occupanda, et hanc ipsam 
violentiam suam et eorum tam diram desolationem et depauperationem in 
risum converteret et cachinnos, et ubique se ab eo et suis haberi ludibrio, 
direxerunt nuncios suos ad Dominam Ma rgaretam, Daciæ et Norvegiæ 
Reginam rogantes, ut eos in tantis angustiis, consiliis et auxiliis relevare 
digna- 
u ) Messenius perpevnm : velle. 
v) Messenius, et Coti. 4: coloniis. 
x) Chronol, N:o i4. verbotenus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.