Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

KRICI or.Ai 
minare, ut per hoe ad aures vulgi nobiles putarentur p). Cogebantur er 
go Sueci bona sua patrimonialia vendere, ut se et familiam suam utcum 
que sustentarent, cum in gravibus expensis cogerentur Regi servire, in 
expeditione frequenti et bellis continuis, quæ fovebat. Putabat enim Sca- 
niam, Hallandiam, Blekingiam gladio posse revincere, continuos insul 
tus et bella faciens in easdem; sed resistentibus Dacis et Scanensibus in 
nullo profecit. Sed et Daci, Norici et Scanenses propterea damna gravis 
sima in Westg@th.iam, terrasque ceteras Sueciæ faciebant. Totum autem 
regnum Sueciæ tanta sub eo oppressione laborabat, quanta nunquam fue 
rat a prima inhabitatione expertum. Alemanni enim omniquaque discur 
rentes per regnum, omnia quæ victui congruebant, superflue expendebant, 
et quæ concupiebant, juxta libitum auferebant, habentes etiam singuli 
portionem suam de regno, quanta tributa volebant et gravamina impo 
nebant. In tantum erat Rex ille Alemannis suis liberalis, ut nihil omni 
no suæ sustentationi aut usibus retineret, solumque gaudebat cum illis jo 
cari, confabulari et scurrilitatibus deservire, ita ut nullus Sueorum ad Re 
gis veniret conspectum, quidpiam locuturus, quin multis tam Regis, quam 
suorum praesentium Alemannorum cachinnis irrisus abscederet« Si quis 
pauperum aut oppressorum accederet, de injuriantibus conquesturus, velut 
insanus a quolibet praesentium singulas alapas blasphemationis accepit q). 
Nec contenti erant Sueorum domini, prædicti Alemanni, regni clenodia, 
possessiones, aurum et argentum suis usibus applicare, seque ditare et suos 
loculos replere, quin et juxta magnificentiam principalem, donaria mit 
terent amicis et notis in eorum patria degentibus, ut ostenderent divitias 
gloriæ suæ, quasi dicerent cum Iosepho: Nunciate patri meo omnem glo 
riam meam; me enim fecit Deus quasi patrem Pharaonis et Dominum 
Egypti. Moris enim erat Regi Alberto , dum quid haberet, notis sibi mu 
lieribus in Alemannia donaria mittere, encœnia scilicet novi anni »*), C. 
marcas in pecunia ad minimum, aut vasa ponderosa argentea. Cujus imi 
tatione pelliparii s) Alemanni, in Suecia stellificati, et inter divos et divi 
tes relati, etiam magnificabant fimbrias suas in nobilibus donativis. Unde 
nedum regnum taliter evisceratum et exhaustum, ad extremam devenit 
inopiam t), sed et Rex, aliis ditatis, ultimate necessitatus cogebatur tyran 
nice regere et de spoliis vivere subditorum., Postquam igitur XXV. fere 
annis regnum Sueorum hane tyrannidem Regis sui et exterorum domi 
nantium in terra servitute miserabili tolerasset, videretque mala innumera 
gentis suæ, eratque videre miseriam, ut nihil deesset calamitati misero 
rum. 
P) Chron. Rhythm. 
Epter fydska rade monden (Albertus) alt göra 
lhe Svensk ft villan nrinnlidfl c» ollo,' linvo 
Svenske villeii näppliga se eller höra. 
The räknade sik honom strax till nästa frände, 
An tå at the honom ej förra kände. 
Then släckt hon vart omsijder sâ s'arck, 
Hon fylte i Sverige bade skog och marek. 
Svenske Jornfrur ok Enkior bade 
Gaft ban de Tydskc , utan Fränderna rade. 
Cantilena vetusta de R. Alberto, in append, ad 
Cbron. Rhythm, p. 21I 
Een kom ey sâ arm aff Tyskeland, 
Ilade han ett svärd i hand 
Kunde han dantza, springa och hoppa 
)lan skulle ju liafva skällo och förgyita klocka, 
Tlier til hundrade löduga marek, 
Ty at han var kommen all' släckt sä stark : 
Änta at han hade Skin na re till iädir eller Smid, 
Förty the torlTto alla frändirna vid, 
Vei x . 
q) Cod, l. ni margine, manu eadem, addidit 
Alberto, quos Messenius, contra celt, codd. fidem, 
in textu adert : 
„Tliet tyckte thom Herroni atlöije vara, 
TS Bonder komme fram med sine Kära: 
Söte Herre Konung j skipen oss rätt. 
Tom. II. 
Ich kan nicht bättren mm lene (liebe) Knecht”. 
/-) Svet. Nyâr.sgâf'vor. 
«) Svef. Skiunare, Garfvare. 
t) Cod. 4. addit: paupertatem.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.