II2
I. CHRONICA
vente retrocessit, et pontem Ôstensbro transiliens , et post se dissolvi fa
ciens, captivitatem evasit, et in Norvegiam festinavit.
Toto igitur septennio, quo Rex Magnus tenebatur in vinculis, Rex
Albertus obsedit castra, quæ ad manus Regis Magni a suis fidelibus tene
bantur. Rex vero Haquinus, dans operam liberandi Patrem a vinculis ,
assumpto auxilio de Norvegia, ubi jam in Regem assumptus erat, manu
valida Sveciam ingressus, spoliabat Ecclesias, bona, quæ poterat, aufere
bat, guerras et bella diversa movebat, et specialiter Vestgothiam et Ost-
gothiam continuis incursibus infestabat, tantumque tandem potentiae con
gesserat, ut Stokholmense oppidum obsideret. Cui etiam dicunt in auxi
lium supervenisse Dtium. Hemrningum Episcopum Aboensem, virum de
votissimum, ob fidelitatem, quam Regi Magno etiam in captivitate serva
bat, licet ejus mandato fuerat aliquando captivatus. Tuncque tantum ef
fecit, ut Patrem suum a captivitate liberaret, castrorum traditione, quæ
hactenus ad manus Regis Magni et Filii ejus manu bellica et va
lida fuerant conservata. Acceptum ergo Patrem duxit secum in Norve
giam, ubi toto tempore vitæ suæ degens, ad ultimum submersus est apud
insulam Lingholm, in stagno Bomilfiord i). Accepit autem Rex Haqui
nus filiam Regis Valdemari uxorem, sicut patres utriusque eorum mali
tiose tractaverant, in praejudicium et subversionem regni et nobilium Sue-
ciæ prædictorum, genuitque ex ea filium Olavum nomine, et in brevi post
ipse Haquinus Asloiæ defunctus est k\ Filius autem ejus Olavus, quo de
venerat, aut ubi et qua morte obierit, ignoratur l)* nisi quod mater ejus
quendarn Olavum, qui se dicebat filium ejus igne fecerit concremari m),
Sicque illa, patre suo Valdemaro defuncto, regnum Danorum hæreditario
jure suscepit n); regni vero Norvegici, marito defuncto et filio, nescio quo
jure, obtinuit dominatum, et principissa utriusque regni effecta est.
Post hæc Rex Albertus regnum Sveorum pacifica possessione adeptus o),
castris omnibus et munitionibus, cum toto regno sibi traditis, ad nihil aliud
motum sui animi convertebat', nisi ut eos, qui eum elegerant, assumpserant,
introduxerant, e medio auferret, aut vita pulsos aut regno, aut in extre
mam redactos paupertatem, aut ignobilem servitutem. Elegit enim Aleman
nos in Consiliarios, castra et terras, obventiones et reditus illis tradidit, et
qualescunque aut undecunque essent, dum tamen Alemanni, digni erant
in regno Sveciæ principari. Certabat enim iile Albertus replere regnum
suis Alemannis, et eos solos habere consiliarios, familiares et pugnatores,
de Svecis non confidens, quos habebat contemptui, ludibrio et derisioni,
aperte toto conamine contendens, ut nobilium filiæ et relictæ Alemannis
etiam vilissimis matrimonio traderentur; quos etsi sciret filios esse suto
rum aut fabrorum, non erubuit tamen suos cognatos et consanguineos no.
minare,
i) Hæcce desumsit Noster e Chronologiis ve
tustis, quæ atl an. obitum R. Magni refe
runt. Fusius enarrat Chronol. N:o i 4 . ”R. Magnus
iu scopulis in una insula prope Bergensem civi
tatem, dicta Liungholm, de navi sua, quæ
tunc pericli Libatur, incaute in aquam exsiliens,
et per servitores suos extractus, et ad littus per
ductus, palpitando vitam finivit”.
I) An. i 58 o d. i Maji.
Ï) Olavus V. natus 1571 Electus Rex Daniæ
1376. Rex haereditarius Norvegiae i 58 o. Denatus
Falsterbodæ d. 3 Aug. j587, Soræ sepultus est.
Cfr. Chronol. N:o 12. i 4 . ,6.
m) De falsario, qui Olavi nomen praeferebat,
vid- Chron. Petri Olai, ap. Langebek, I p. 137, quod
Noster ad verhum Iere secutus est.
n) Hallucinatur Noster, Chronol. N:o i 4 . ad
verbum secutus, Regnum Danorum hæreditarium
dicendo.
°) Cod. 4 . in margine, eadem manu addit: sub
isto Rege Alberto obiit Sancta Bix-gitta Romæ an
no Dni. MCCCLXXIII.