Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERICl OLAl 
Iff 
fuerat in Regem, cui et præstita erat securitas vitae, mediis juramentis; 
Cujus amore Deus contemnitur, ejus persecutione contemnens punitur. 
Æsopus ; 
Spernere quod prosit, et amare quod obsit, ineptum est. 
Prodest quod fugimus , et quod amamus obest. 
Hic regnavit annis XL VI. nam An. Dni. MCCCXIX. electus est, et Ari. 
Dni. MCCCLXV. captus est c). 
Anno MCCCLXIII. Albertus, filius Ducis Magnipolensis, hoc e st, A ® 5 * 
de Mekelborgh, nepos Regis Magni ex sorore, introductus in regnum, tu» 
primo quidem in Gotlandia, deinde in oppido Stokholmensi, per XXIV. 
nobiles et potentes regni, per Regem Magnum exclusos a regno, Rege 
Magno ob sua demerita refutato, in Regem suscipitur, ac in regni solium 
sublimatus, gubernacula regni Sveorum adeptus est. 
Contentus autem erat Rex Magnus partem habere de regno, cæteris 
suo nepoti dimissis, ut quidam narrant. Certum tamen est, quod Rex 
Albertus castra non statim obtinuit, super quibus obtinendis septennio la 
boravit. Ipso igitur Dno. Alberto circa obsidionem castri Aboensis diutius 
cum Suecis, qui eum collegerant d), occupato, ubi occisus est, nec scitur 
a quo, Dnus. Nicolaus Stureson e) Dapifer regnij interim Rex Magnus, 
poenitentia ductus de consensu concordiae prius factae, (si tamen aliquando 
praestitit hunc consensum) vel saltem tempus opportunum ratus et aptum, 
dum novelli Regis potentia extra Sveciam, puta in Finlandia, versaretur, 
collegit exercitum de Dacia et Norvegia, et parte Sveciæ suae obedientiae 
adhuc subjecta. Cum quo ad debellandum Regem Albertum, et qui eum 
adduxerunt, quique cum eo advenerant, versus Stokholm de Vestgothia 
festinavit. Quod audientes Sueci prædicti, cæt erique Regis Alberti fauto 
res, assumptis Alemannis, apud Uplandiam relictis civibus Holmensibus, 
ac cæteris, quos iri suam partem attrahere potuerunt, volebant Regi Ma 
gno apud Arosiam occurrere pugnaturi. At ille jam Arosiam transierat, 
multis de suo exercitu post tergum relictis tam Arosiæ, quam circumoua- 
•que dispersis /). Factum est igitur, ut uterque exercitus sibi invicem'oc 
curreret in Gaatha, quæ est silva rara inter pontem Ôstensbro et pratum 
magnum, ab Ecclesia Tillinge versus occidentem in longum protensum g). 
Bellum ergo mortale committitur inter eos, caduntque vulnerati ex utra 
que parte quam plurimi interempti, et strage commissa letifera, san 
guinis rivi decurrunt, Sueci in Suecos irruunt, frater fratri non parcit, 
•filius patrem trucidat et jugulat. Finaliter ergo victoria cedit Alberto, et 
Rex Magnus, fugiente filio, captivatur, ad Stokholm ducitur captivatus, 
in tetro carcere septennio detinetur. Gesta sunt hæc anno Domini 
MCCCLXV. feria secunda h) post Dominicam Invocavit, quam dicunt fu 
isse diem S. Matthiæ Apostoli. Haquinus autem filius Regis, bello fer 
vente 
c) Duos annos är.teä, rede observat Cliron. 
RiiyUim. tC B.ancäth demortuam esse Hafniæ, an. 
1000. reslamenlum R. Magni atque II. Blancas 
tUt. Ludos i æ IMb d. i Maji, et præsentibus R. Sv* 
■Senatoribus consignatum, superest inter membranas 
11 . Bibi. Slorkh. Cfr. quæ in Commentatione de 
'Luxu aulæ Magni Smek, i n Nor. Act. Societ. 
Scient. Ups. VIII. p. 7 observavimus. 
d) i. e. elegerant. 
e) Bielbe. l)e quo supra p. 108. Cfr. quae de 
eo monuimus, Iduna, IX. p. 87 ii 
f) ”Vijnet nionde i Wästerars väl smaka f 
Ty könne somme Nordmän ey tädan rakaj 
The qvode fast ok giorde sig kaata 
Ålädan Konungen tappade strijden i Gata.’’ 
Chrori. Rhythm. 
g) Cfr. quat de locis heio memoratis leguntur 
in observationibus ad Chron. Rhythm, p. 57. 
/t) Cod. 4 . quinta. Messenius septima. D. 5 
Mart.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.