ERI CI QLAÏ
log
gis et cursum temporis aliter immutari. Manentes igitur aliquamdiu apud
eum, monuerunt Regem Magnum caritativis scriptis et nunciis sæpius i-
teratis, ut regno Sueorum salubrius provideret, meliusque consuleret, et
operam daret recuperandi Scaniam, ac terras alias, quæ suo tempore a re
gno fuerant alienatae. Scripserunt etiam litteras supplicatorias pro seipsis,
Ut eos ad gratiam recipere dignaretur, et eos permitteret sustentari de bo
nis sibi a suis parentibus derelictis, inducentes etiam ipsum Ducem, ut
ipse rogare dignaretur Dominum Regem scriptis suis, ut ad gratiam suam
recipi mererentur.
Quibus omnibus factis, et multo tempore attentatis, cum Rex omni
no inflexibilis esset, et conceptum contra eos rigorem in nullo vellet pe
nitus temperare, scripserunt ei notorie et aperte, quod ab hac hora in
antea, sciat eos suos capitales inimicos futuros, in malum ejus, quantum
et ubi poterunt, vigilaturos et operaturos. Unanimi igitur consilio invi
cem communicato, assumpserunt in principem regni Sueorum Dnurn. Al
bert urn, seniorem scilicet filium ejusdem Ducis Magnipolensis, nepotem
Domini Magni Regis Sueorum ex sorore, praestantes ei homagimn tan-
quam futuro eorum Regi. Quo facto coepit Dux ipse sollicitus esse de
filio in Sueciam transmittendo. Fecit igitur in continenti naves parari et
expensas, virosque cum armis expediri, qui filium suum comitarentur, et
ei fideliter adhaererent. Omnibus ergo hujusmodi negotio necessariis prae
paratis, praefati Sueorum, assumpto suo, quem elegerant, principe, a patre
nobiliter et potenter expedito, ad Gotlandiarn eum primum inducunt, u-
bi a civibus et rusticis assumptus est pro principe et Rege futuro, ad in
ductionem et informationem eorundem regni Consiliariorum. Deinde per
ducentes eum ad SloJkliolm, fecerunt eum ibi assumi pro principe in Re
gem proxime coronando. Sieque Dominus Albertus per eos in regnum
Sueûiæ introductus, regnum Sueorum regendum suscepit anno Domini
MCCCLXI11. ipso die B. Andreae habito Holinis magno parlamento et
congregatione prudentioruin ac Praelatorum regni. Ubi recapitulatis et pon
deratis malis et demeritis Regis Magni, judicatus est honore regali priva
tus, et omni jure, quod in regno habuerat, ipso facto exutus: Tum quia
excommunicatus et hæretica pravitate notatus, utputa qui jam quinquen
nio publice excommunicatus, monitus et aggravatus non curaret, de Ec
clesiastica potestate male sentiens, obstinatus: Tum quia regni dilapidator
et depopulator , terras et attinentias regni tyrannidi sævissimi et rabidis
simi et invidissimi hostis regni Sveorum, voluntarie et studiose laniandas
exposuit, fidelissimum sibi populum diris morsibus insatiabilis lupi fauci
bus offerendo : Tum quia incolas regni, quos adhuc sub sua defensione
videbatur habere, gravissimis exactionibus et talliationibus affligebat, ut
de eo dici possit: Rex magis hoste nocet: Tum quia terram Scaniae,
Hallandise, Blekingiæ, et alias adiacentes tam infami et turpi occasione
alienavit a regno, quas tam magno pretio recuperatas accepit: Tum pro
pter flagitiosissimam atque insanissimam vitam suam, quæ toti regno no
toria, aiiis horrorem et stuporem et metum subversionis regni incussit,
aliis occasionem et scandalum ac ruinam in via salutis faciendo y)\ Tum
pro-
y) Cfr. Re vel. Extravag. C. 80, quo S. Bir- gitta, aerumnarum patriae suæ testis oculata, va-
. Torn. JL 28 .
4

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.