io8
T. CHRONtCA
Tunc Rex Magnus suum dilectum Regem Valdemarum accessit, ejtis-
que filiam Margaretam filio suo Haquino accepit uxorem «), ordinavitque
cum Rege Valdemaro, quod ipse nobiles regni Sveciæ, qui egressi fuerant
ad Holsatiam pro virgine desponsanda et inde adducenda, faceret captiva
ri. Quos et ille in media via captivavit, et in diversis castris regni Da-
ciæ arctæ custodiae mancipavit o). Tunc Dux Magnipolensis, qui soro
rem Regis Magni Euphemiam habebat uxorem, cui etiam virgo illa, de
Holsatia desponsanda, consanguinitatis linea attinebat, et cui forte Comi
tes ista conquerendo exposuerant, multis viis ac mediis laborabat, ut Sue-
eos captivatos a vinculis liberaret. Sed his modis in nullo proficiens, in
travit Daciam cum exercitu DCCC. electissimorum militum et satellitum
bellatorum, et continuis XI11I. hebdomadis igne et gladio regnum Dario
rum vastavit, donec Rex ille superbissimus et crudelissimus captivos il
lorum exhiberet a carcere dimittendos» Quos accipiens Dux praefatus re
misit in patriam, regressus ipse ad sua. Venientes vero in Sueciarn viri
praefati, non patriam sed exsilium invenerunt. Jam enim tam illos, quam
alios quosdam meliores regni, Rex Magnus exsules judicatos ejecit a re
gno , consilio regis Valdemari et consensu filii sui Haquini.
Erant autem XX111I. quos damnavit exsilio, pro eo quod seriöse si
bi dixerant veritatem de inordinato regimine suo et regni desolatione, at
que consensum praestiterant sicut et favorem, quod eum filius Haquinus
captivaret. Quorum primi erant isti: Dnus. Nicolaus p)', Episcopus Lin-
copensis, Dominus Nicolaus Stureson ?), Dapifer regni, Boetius lonson r),
postea factus Dapifer, Dnus. Carolus Antra s), Dnus. Carolus de Ulf-
aasom f), Dnus. Ericus Carlson »), Dnus. Benedictus Philipson r), cum
aliis nobilibus regni numero XXIIII. Egressi igitur aut potius expulsi de
regno ad Gotlandiam accesserunt, ibique per instantem hyemein per
manebant. Festo vero Paschae peracto ad Wismariam applicantes, Ducis
Magnipolensis se conspectui præsentarunt. At XII. illi, quos ipse de ca
ptivitate Danica liberaverat, se coram eo excusare coeperunt, dicentes se
implere non posse, quod ei promiserant se facturos; ideoque nunc se ejus
offerunt potestati subjectos, ut sicut ei libuerit, ipsis utatur ad velle. Quos
ille benigne suscipiens et humanissime se exhibens, respondit eos vere
et fideliter implevisse promissa, cum per eos non staret, quo minus essent
effectui mancipata, adjungens: quod enim Dominus vester et nobis illu
dit et vos seducit, persequiturque, vobis non poterit imputari. Amorose x)
igitur eos colligens et consolans, exhibuit eis locum apud se manendi,
vestitum ab eo habituros et victum, donec Deus concederet sensum Re
gis
n) An. i565 d. 9 Apr.
o) Chron. Rhythm, majus, p. 56.
p) De eo JLagei bring, HI- p 648.
i jr) Sic. Lege: Thureson, (Tiielke) de Krâke-
rmn , in obsidione castri Aboensis occubiit a. i564,
de quo infra.
/•) Grip, de Winäs, den. i386. Omnium Sve
ciæ optimatum suo tempore opulentissimus digni
tate caruit equestri, ideoque hoc loco Dominus
non salutatur.
s) Sic. Lege: Carolus a Tuphta. Ita Chronol,
Neo i4. unde sua derivavit Noster- Carolus l I-
pbonis (Spane) a Tofta, Legifer Upland iæ, R.
Marschalcus, obiit nonagenarius a. l^oy. ’’Miles e
gregius et nobilissimus, in populo lama et virtute
praeclarus, scientia multa pollebat". Diar. Waz-
sten. ad h. a. Corrigendi Uggla, RâdsL. p. 5o, ce-
teriquc Historici, qui ex loco hocce corrupto vel
male lectitato , quendam Carolum Antra inter R.
Senatores inlrusum voluerunt.
t) Carolus Ulphonis de Ulfâsa, filius Ulpho-
nis Gudmarson de Ulfå.sa, ex conjuge S. Rrigilla.
Legifer Nericiae. Matre comitatus in peregrinatio
ne Hierosolymitana, diein obiit supremum Nea
poli a 1 , 374 . Chron. Margar. Abbatissae, p. 12 .
u ) Örnfot, de Broby, den 1 . 689 . Uggla, p. 55.
t») Ull, de Skällaryil. Uggla p 52.
x) Messenius perperam: animose.