F.Rini OLAÏ
IÖ7
h etiam facta mentione cie pecunia exposita g)é Nihil enim versabatur*
ardentius in corde Regis Magni, quam destructio et exterminatio Consilia
riorum regni sui, in qua sibi pollicitatus assistere Rex Valdemarus, facili
ter quod voluit impetravit ; licet Rex Magnus post mortem filii sui E-
rici, ad possessionem regni receptus, terribilia praestiterat juramenta, quod
vitam suam emendaret, infamiam vitaret, in nullius regnicolae mortem
sine justitia machinaretur, nullas etiam terras, quas regendas acceperat, alie
naret a regno. Post quæ juramenta praestita, factus est novissimus error
pejor priore. Item exaltavit in Ducem quendam infamiae suæ consortem,
cum maximo scandalo et occasione ruinae. Item Scaniam tradidit Regi
Danorum Valdemaro, tam pretiose redemptam \ unde orta est suspicio ve
ritatis de fama occulte currente, quod ambo hi Reges in destructionem
et exterminationem suorum Consiliariorum unanimiter conspirassent. Item
concessit et tradidit Regi Valdemaro duas terras regni Sueciae insulares
depopulandas et devastandas, si eas sibi subjicere posset, Gotlandiam sci
licet et olandiam, quae semper obedientissime et fidelissime sibi, omnibus-
que Regibus Sueciæ subjectae fuerunt et humiliter servientes. Quas ille
lupus insatiabilis et rapax cum exercitu adiens, occidit in Ôlandia plus
quam D. homines, et destructo castro, totam terram vastatam redegit in
solitudinem. Et ablatis cunctis, quæ concupierat, populo, qui remansit*
praefecit exactores et praefectos nequissimos. In Gotlandia vero duo M*
hominum interfecit, tributoque gravissimo imposito et exacto, omnibus-
que concupiscibilibus h ) ejus abreptis et deportatis, eam suo impiissimo
dominio subjugavit i). Circa idem tempus captivatus est, eo jubente, E-
piscopus Aboensis k), vir sanctus et innocens, et eidem Regi fidelissimus*
a qua culpa et excommunicatione contracta nunquam exstitit absolutus.
Fuit etiam excommunica tus a Papa, propter levatam pecuniam Camerae
Apostolicæ , posito interdicto in regno, quam excommunicationem ut de
speratus parvipendens, et divinis se damnabiliter ingerens, cum alii ser
varent interdictum, multis erat occasio scandali et erroris.
Tunc Episcopi et Praelati, Consiliarii regni, cæterique nobiles et po*
tentes in angustia positi, in tanta malitia sui Regis, spem habentes de fi- Ha i u h
lio ejus Haquino, induxerunt eundem ad auferendum tantum malum a nUS ’
regno, et ad providendum futuris malis forte majoribus et exterminio to
tius regni. Unde de eorum consilio ipse Haquinus captivavit patrem suum
Magnum in Ecclesia Calmarnensi, ponens eum in castro ejusdem civitatis
die B. Martini /). Tunc tractaverunt cum eodem Haquino, quod accipe
ret sibi uxorem de Holsatia filiam Comitis m). Super quo etiam cum tunc
regentibus Comitibus relationes et promissiones hinc inde sunt factæ ; Ma
joribus quibusdam de regno se ad eos conferentibus et virginem illam as
sumentibus, ut eam in Sueciain adducerent et reginam efficerent, domi-
cello Haquino, ut consenserat, matrimonialiter copulandam. Idem autem
Haquinus mutato proposito, patrem, absolvit a vinculis, et libertati ac re
gno restituit, et ejus se voluntati per omnia conformavit.
*Tunc
g) Chronol. N:o i 4 . 16. pag. 44 , 58 . t) Ari. i 56 i d. 11 NoV.
h) Messenius male: omnipossibilibus. m) Elisabelha, filia Gerhardi V. et soi'or Heri-
*) Chronol. N:o l 4 . 16. . tiei. Poslmodum repudiata reliquum vitæ trans-
*••) Hemmingus, de quo vid. Porthan ad Paul, egit in monasterio WadsLenensi, Lagerbring, 1 . c.
Juristen , p. 288. Cfr. Lagerbnng, 1, c . p, 653 . p! 489.