1. CHRONICA
IO 6
cæterosque nobiles et potentes, qui filio suo adhæserant, foverant, manu-
tenuerant, quos ille odivit oppido. Illi vere non magnopere Regem dili
gebant, qui filium suum, Regem videlicet eorum, tam nequitur lecisset
exstingui, et vilem quendam sublimasset in Ducem, et praeter eorum con
sensum et velle, ipsis et toti regno cum multa infamia praetulisset. Sed
et fama gravissima laborabat contra Regem, non ininus quam antea, de
spurcissima vita sua. Interim Rex Valdemarus, obtenta victoria de Hol-
saticis et Alemannis aliis, qui regnurn Danorum habebant in manibus,
partim pecunia, partim astutiis, partim vero gladiis et bellis ejectis, Da
cia pacificata et suo dominio acquisita, cogitare coepit, quod et Scaniam
suo dominio subjugaret, et promissionis Reginae Sueorum non immemor,
et discordiae atque dissentionis, quae erant in Suecia, non surdus auditor.
Erat enim homo versutiae vulpinae, famis lupinae et audaciae leoninæ. Con
sideratis igitur moribus, stultitia, pusillanimitate e) et diffidentia Regis
Magni, animadvertit hominem posse astutia circumveniri, promissioni
bus decipi, minis terreri, et in quascunque tendiculas retibus verborum
abduci. Sciebat enim Scaniam tanta summa argenti redemptam, sciebat
et Regem Magnum litteras habere super perpetua subjectione et posses
sione Scaniæ, super juramentis et obligatione, et cæteris, quæ tractatus
initus continebat. Excogitabat igitur et locum et tempus et modum, quo
eum ad colloquium invitaret, et linguae suæ retibus alligandum sub spe
cie traheret pietatis. Acceptis igitur a Rege Magno multis Regis Valde-
mari nunciis et litteris favorosis, plenis nectare sincerissimae caritatis, ut
nihil minus quam apertam deceptionem praetenderent in effectu, de se
stultus homo subversus turbine linguae corruit, et fortes ista procella ra
pit. Ut: enim hujus rei multa concludam, horum duorum Regum prima
consideratio f) meretricis et juvenis apprehensi historia est: Veni, inquit,
inebriemur uberibus et fruamur cupitis amplexibus. Irretivit quippe eum
multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum, statimque euin
sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens et ignorans
quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat jecur ejus sagitta ; velutsi
avis festinet ad laqueum, et nescit, quia de periculo animae illius agitur. Utris-
que igitur Regibus ad colloquium venientibus, quis enarrare sufficeret, quan
tis visceribus caritatis, quantis pii amoris affectibus, Rex ille Sueoruin tam
dulciter invitatus, exceptus sit? Sed opera subsecuta ostendunt evidentius,
quanta fuit dilectio invitantis.
Nunc enim blandimentis dulcisonis et promissione fidelis as-
sistentiæ et indissolubilis amoris glutine colligando, nunc terroribus
et minis, nunc pollicitationibus, nunc consiliis et persvasionibus in
ducitur, pulsatur, vexatur, afficiturque in tantum, ut obstinatius reluctari
non valens, Scaniam, Hallandiam et Blekingiarn, cum omni regione Nor-
dansundensi traderet et assignaret ad manus Domini Valdemari, tam dul
cia promittentis tam Scanensibus quam Suecis, quam etiam omnibus, qui
audiverunt, mille maledictiones ei imprecantibus. Tradidit etiam litte
ras et omnia documenta, castra similiter et civitates, et quiequid juris ha
bebat in regione Scanensi, Consiliariis suis irrequisitis et ignorantibus; nul-
e) Cod. 2. deest.
f) Cod. i. confoederatio.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.